PL 192, col. 1134
Epistolae (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
eos ne intrent ad excommunicatos, vel interdictos.
Facta sunt haec an. incarnati Verbi 1145. Bene vale.
XI Ad Alphonsum comitem Tolosanum .
HUGO Rothomagensis archiepiscopus, sedis apostolicae
legatus, ALPHONSO nobilissimo comiti Tolosae
duci Narbonae, marchioni Provinciae, quidquid
boni tibi mandare possumus et debemus.
Quia Deus tam honore quam probitate tuam personam
egregiam et sublimem constituit, decet omnimodis
ut bene placeas ei, in cujus manu honor et
probitas tua consistit. Scripsit namque nobis tua
liberalitas, quatenus aut Lugduni, aut Viennae, aut
Valentiae tibi occurramus; sed pro tua reverentia
magis apud Valentiam tibi obviam veniemus. Nonis
Martii, Domino ducente, pro tua petitione erimus
Valentiae. Speramus enim te plena fide sic
velle prosequi sicut venerabili fratri nostro Tricassino
episcopo promisisti, et nobis per litteras tuas
idipsum promittendo significasti. Festina reconciliari
matri tuae Ecclesiae, ut crescas semper in honore,
egregie princeps et domine. Vale.
XII. Ad Rainardum abbatem Cisterciensem.--Ecclesiam Mortuimaris Cisterciensibus concedit. [( Nuestria pia, p. 772.)]
Reverendo abbati RAINARDO, sacroque conventui,
Cisterciensi, HUGO Rothomagensis sacerdos, salutem,
gratiam et benedictionem.
Tempore nostro aedificatum est in paroechia nostra
monasterium Mortuimaris, quod precibus regis
Anglorum donavimus ordini vestro, per manum
domni Gualeranni Ursicampi. Abbas vero, qui nunc
praeest monasterio Mortuimaris, Alexander nomine,
fuit quidem monachus Willelmi abbatis de coenobio
Pinus. Sed idem Willelmus in praesentia Ecclesiae
nostrae tenens manum praefato Alexandro, manu
sua, reddidit eum in manu nostra, nobis: quem
ego postea dedi vestro ordini, sub manu praedicti
abbatis Gualeranni. Orate pro me, patres et fratres
mei, ut remittat peccata mea mihi, et misereatur
mei Agnus Dei qui tollit peccata mundi. Amen.
XIII. Ad Ademarum S. Tyberii abbatem. [(Anno 1134.)] [ Hist. de Languedoc, tom. II, Preuv., p. 475-76.]
HUGO, Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus,
sedis apostolicae legatus, dilecto filio ADEMARI abbati
S. Tyberii suisque successoribus, in perpetuum.
Religiosis et Deo servientibus providere, eorumque
possessiones et jura ecclesiastica conservare,
omnibus qui in regimine positi sunt sanctorum
Patrum mandat auctoritas. Eapropter causam
illam super ecclesia de Beciano multo tempore
ventilatam auctoritate apostolica suscepimus terminandam.