PL 192, col. 1257

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Pater coaeterni Verbi; loquatur Verbum
quod semper et pariter omnia dicit; loquatur Spiritus
Patris et Verbi unus et coaequalis, qui continens

Sol oriens, effuso lumine, toto orbe noctium tenebras
expellit. Sole clarior sana doctrina passim
exposita haeresim destruit. Sana doctrina profitetur
et praedicat, quia Creator omnium Deus omnipotens

et solus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus,
Trinitas inconfusa, Deitas indivisa. Veritas haec sublimis,
et praecelsa transgreditur universa. Non
eam temporalis intelligentia, non ratio capit humana;
excedit omnem tam angelicae quam et humanae
mentis altitudinem: hoc Psalmista testatur, dicens: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur
Deus
[(Psal. LXIII, 7)]
; et alibi: Ascendit, inquit, super
Cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum [(Psal. XVII, 11)]
,
id est, super excellentiam alta
quaerentium. Invisibilis est Deus soli sibi cognitus:
nescit eum penitus ulla creatura, nisi ea, quam sapientia
Dei Patris, ut scire valeat gratanter illustrat.
Audi Evangelistam: Deum, ait, nemo vidit

unquam [(Joan. I, 18)]
. Dicimus ergo, Joannes unde
scire potuit quod evangelizavit: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum [(Joan. I, 1)]
, si nemo unquam vidit Deum? Inde
mox respondit, et ait: Unigenitus Filius, qui est in
sinu Patris, ipse enarravit. Ipso igitur enarrante potuit
dicere Deum apud Deum, apud Patrem Filium,
qui dedit potestatem filios Dei fieri, his qui credunt
in nomine ejus [(Joan. I, 12)]
. Veritas quoque dicit: Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem,
nisi Filius, et cui voluit Filius revelare
[(Matth.
XI, 27)]
. Revelavit ei qui dixit: Audiam quid loquatur
in me Dominus Deus [(Psal. LXXXIV, 9)]
: et
Apostolo dicenti: An experimentum quaeritis ejus
qui in me loquitur Christus? [(II Cor. XIII, 3.)]
Revelatum

est et Moysi in monte Sinai, de creatione
mundi sub aeterni trigona forma senarii, de requie
Domini omnibus completis in die septima, sine mane,
et absque vespera; de lege, et mandatis, de tabernaculo
foederis, de ritu sacrorum, et caeremoniis,
quorum omnium exemplar in monte perspexit.
Revelata sunt etiam patribus et prophetis quam
multa de consilio, de misericordia, de judicio Dei;
sed ista prosequi non est de instanti: revelat et
seipsum nobis Filius, qui ait: Exivi a Patre, et
veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado
ad Patrem [(Joan. XVI, 28)]
. Judaeis quoque dixit: Est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis,
quia Deus vester est
[(Joan. VIII, 58)]
. Ad hoc consequenter
alias intulit: Creditis in Deum, et in me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.