PL 192, col. 1258

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

omnia, scientiam habet vocis. Veritatis
sermo proponitur, audiamus; Deus in causa est,
assistamus.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM.

credite [(Joan. XIV, 1)]
. Hoc si quidem non sequeretur,
nisi Christus esset Deus.
Adora igitur Patrem, adora Filium, adora pariter
utrumque Deum unum. Alius quidem est Pater,
alius Filius, non alius Deus Pater, alius Deus Filius.

Diversae sunt personae Pater et Filius, non autem
duo sunt dii sed unus. Audi, inquit, Israel Deus
tuus. Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Huic Veritas attestatur: Ego,
inquit, et Pater unum sumus [(Joan.
X, 30)]
. Sumus dicit, qui alia est persona Patris,
alia Filii. Unum dicit, quia una et eadem est essentia
Patris et Filii. Spiritus quoque sanctus
ipse est Patris et Filii unus ex Patre et Filio, tertia
persona, non tertius Deus. Verbo, inquit, Domini
coeli firmati sunt; et Spiritu oris ejus omnis
virtus eorum [(Psal. XXXII, 6)]
. Et: Tres sunt qui
testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus
sanctus, et hi tres unum sunt [(I Joan. V, 6, 7)]
. Sunt
dixit, quia tres personae, unum pro inseparabili

divinitate. Spiritus iste sanctus, Spiritus est
Patris in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini;
sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [(Matth. X, 10)]
.
Et Joannes apostolus ait: In
Deo manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo
dedit nobis; et nos vidimus et testificamur quoniam
Pater misit Filium suum Salvatorem mundi [(I Joan.
IV, 13)]
. Spiritus iste sanctus sicut est Patris,
ita est et Filii. Super hoc idem Filius ita dicit: De
meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque
habet Pater mea sunt, propterea dixi, quia de
meo accipiet, et annuntiabit vobis [(I Joan. XVI, 14)]
.
Adora igitur Patrem, adora Filium, adora amborum
Spiritum, non tres deos, sed simpliciter unum.
Noverat hoc Propheta, qui dicebat: Benedicat nos

Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant
eum omnes fines terrae [(Psal. LXVI, 3)]
. Eum dixit
non eos, ut unum teneat non tres deos.
CAPUT II.
Scire autem te convenit qui Deo et in Deum credis,
quia Spiritus sanctus sicut a Patre procedit,
et a Filio mittitur: Ego, inquit, mittam vobis a
Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit [(Joan.
XV, 26)]
. Et alibi: Quem mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
.
Missus iste et a Filio procedit,
quem post resurrectionem suam discipulis insufflavit,
dicens: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis [(Joan. XX, 22)]
.
Corporeus status ab eo processit, quo invisibilis
signata est processio Spiritus sancti, quem ex se ipso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.