PL 192, col. 1260
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
ei vitalis participatio alimenti, corpus et sanguis
ejusdem sponsi sui Jesu Christi Filii Dei, quo suscepto
et homo Deo, et Deus homini unitate foederantur
inenarrabili. Qui manducat, inquit, meam
carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et
ego in eo: caro enim mea vere est cibus, et sanguis
meus vere est potus [(Joan. VI, 56, 57)]
. Non hic de ligno
vitae, quod erat in paradiso terrestri, fructum
suscipimus: sed ipsam vitam, quae Christus est, de
altari Dominico sumimus: Ego, inquit, sum via,
veritas et vita [(Joan. XIV, 6)]
. Vita haec mortem in
nobis destruit, quae de ligno scientiae boni et mali
praevaricatione traducta processit.
Attende qui legis, venerare sponsam Christi
prius emundatam aqua baptismatis, renatam fonte
salutari: deinde perornatam chrismate regali, manus
impositione pontificis, renitentem gratia septiformi,
postmodum ad mensam coelestis perductam
convivii, ibi corpus et sanguinem Sponsi sui sub foedere
perennis vitae percipit, et cum Joanne charitatis
filio, supra pectus Domini beate quiescit. Vide
ergo in baptismate fidem, in confirmatione sacro
facta chrismate spem, in mensa Dominica charitatem;
fide namque renovatur, spe sublimatur, charitate
glorificatur.
CAPUT V.
Ut igitur perfectum teneas Christianum, primo
eum ex aqua et Spiritu renatum, dehinc charismatum
gratia, pontificis manu perornatum, mox ad
mensae Dominicae sacrosanctum intromitte convivium.
Tria ista sacramenta, baptismus scilicet
novae in Christo regenerationis, et confirmatio
baptizati manu facta pontificis chrismate regali in
gratia septiformi, et participatio mensae coelestis
corporis et sanguinis Jesu Christi, in vita perenni
fide quidem incipiunt, spe certa crescunt, charitate
persistunt. Tria ista civitatem Dei constituunt, de
qua Psalmista canit, et exsultans dicit: Gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei [(Psal. LXXXII, 3)]
. Civitatis
hujus fundatorem profitetur idem quia homo
est et Deus, dicens: Et homo natus in ea, et ipse
fundavit eam Altissimus [(Psal. LXXXII, 5)]
: Deus
quidem. Altissimus ipse est, homo sub tempore in
ea natus. De ejus vero beatitudine dicit in laude: Sicut laetantium omnium habitatio est in te
[(Psal.
LXXXII, 4)]
. Haec patrem habet Deum, amplexatur
Dei Filium sponsum suum, collaetatur Spiritum
sanctum suum esse paracletum. Super hoc Psalmista
dicit: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei,
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: Deus in
medio ejus non commovebitur. Adjuvavit eam Deus
mane diluculo [(Psal. XLV, 6)]
. In hac sola tam celebri,
tam gloriosa remissio est peccatorum, efficacia
sacramentorum, gratia charismatum, communio
sanctorum, resurrectio et vita beatorum. Hoc fidei
symbolum ratum et sacratum sana doctrina praedicat
singulariter observandum, quo ignorantia tollitur,
error aboletur, haeresis propulsatur.
CAPUT VI.