PL 192, col. 1261

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Prima quidem defluxio a luce veritatis mox ignorantiae
tenebras incurrit; ignorantiae caecitas errorem
induxit, error inolitus haeresim procreavit.
Haeresis autem error ille vocatur, qui pertinax esse
probatur. Spiritus sanctus sanam doctrinam inspiravit,
qua via, veritas et vita nobis innotuit. Spiritus
nequitiae Satanas mendacium sparsit, quo errorem,
et haeresim, et mortem mundo propinavit.
Satanas fons mendacii, origo peccati, a bono
conditore bonus conditus, sed mox propria voluntate
perversus invenit sibi apud se casum superbiae,
cupiditatem rapinae, sordem idololatriae, ubi ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, ero similis Altissimo [(Isai. XIV, 14)]
.
Non erat ejus sedem sibi ponere,

aquilonem occupare, similitudinem Altissimi
affectare. Ponam sedem meam, ecce superbia; ad
aquilonem, ecce rapina; ero similis Altissimo, ecce
idololatria. Vide ruinam impii. Voluntatem suam
quam Deo debuit, qui eum de nihilo fecit, non
Deo, sed sibi propriam tenuit. A proprio isto mendacium
genuit: de hoc Veritas ait: Cum loquitur
mendacium, de propriis loquitur [(Joan. VIII, 44)]
,
mendax est enim et pater ejus, hoc est mendacii,
pater iste mendax, pater mendacii, mendacio idolum
formavit.
Ab exortu itaque malignitatis mendacii abyssus
erupit: Et tenebrae, inquit, erant super faciem abyssi [(Gen. I, 2)]
.
Satanas ille lucifer a Deo conditus,
clarior et excelsus statim voluntate propria depravatus,

praesumptione superbus, cupiditate caecatus,
de excelso factus est abyssus, de luminoso tenebrosus;
tenebrae ejus praesumptionum procellas emittunt,
cupiditatum laqueos innectunt, libidinum turpitudines
faciunt. Ex earum nebulis tenebrarum
creantur noctes errorum, et tempestas iniquorum:
pro his, et de his in Evangelio Veritas respondit: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum
[(Luc.
XXII, 53)]
.
CAPUT VII.
Audisti super abyssum tenebras, audi quia Spiritus
Domini superferebatur super aquas [(Gen. I, 2)]
.
Hic Spiritus Deus est et Dominus, sicut alibi legitur: Vox Domini super aquas multas, Deus majestatis

intonuit; Dominus super aquas multas
[(Psal.
XXVIII, 3)]
. Fecit, inquit, Deus firmamentum in medio
aquarum, divisitque aquas quae erant sub firmamento,
ab his quae erant super firmamentum [(Gen. I,
7)]
. Angeli quippe illi qui steterunt, cadentibus aliis,
humilitate levati sunt, et ex aquis suae mutabilitatis
in crystallum aeternae stabilitatis duruerunt. Hi
non sibi, sed Spiritui sancto consenserunt, et beati
sunt dum non suam, sed Domini voluntatem semper
inquirunt, jugiter aspiciunt, perenniter diligunt.
De his Psalmista dicit: Et aquae quae super coelos
sunt laudent nomen Domini [(Psal. CXLVIII, 4)]
.
Aquae istae manent super firmamentum stabile et
immotum, qui est Christus Jesus portans omnia
verbo virtutis suae [(Hebr. I, 3)]
. In eo charitate perfecta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.