PL 192, col. 1264
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
tanta percepit; et virtute supra se ad Deum humiliter
elevari, fide pura, spe indefessa, charitate profusa.
E contra omnis illa hominum scientia, quae nec
fide regitur, nec spe levatur, nec charitate Deo
conjungitur, manet in tenebris, nescit lumen veritatis.
Hinc Moyses ait: Vidit Deus lucem quia bona
est, et divisit eam a tenebris: appellavitque lucem
diem, et tenebras noctem [(Gen. I, 4)]
. Lux si quidem
rationis humanae bona, quia a bono conditore
bene condita, dum ei, a quo est se ipsam praesentat,
obtemperat, conservat virtute a Deo suscepta, fit
melior seipsa. Hanc lucem appellat diem, quia sanae
mentis dealbata, et charismatum splendore vestita,
fit dies charitatis, quam Deus inhabitat, et beatam
facit. Dies, inquit, diei eructat verbum [(Psal. XVIII,
2)]
: dies diei, Catholicus Christiano, Christianus
Catholico, fidelis obedienti, obediens fideli eructat
Verbum apud Deum, Deum Verbum, omnia facta
per Verbum; et quia ea omnia in Verbo sunt vita,
vita Verbum, vita lux hominum. Itaque vita et lux
Verbum. Et ut plenius homo uniretur Deo, Verbum
caro factum est. Verbum caro idem Deus homo; et habitavit in nobis
[(Joan. I, 14)]
; non sicut in angelis,
vel in omnibus creaturis, sed homo factus ex
nobis. Est igitur vita, et lux hominum Verbum caro
factum. Felix dies, quae hoc diei eructat Verbum, hoc
semper eructat qui diligit ipsum.
Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
[(Psal. XVIII, 2)] . Nox nocti errans haeretico,
haereticus erranti, sceleratus impio, impius scelerato
indicat scientiam suo sensu conceptam; falsis
opinionibus lubricam, pertinacia jactatam. Scientia
haec, quia superbia nititur, elatione grassatur, quaerit
tantum inflari potius quam aedificari. E contra
Verbum charitatis humilitate proficit, veritate subsistit,
diem ex die pronuntiat, quos replet illuminat,
sacramentorum gratia perornat, virtutum manibus
aedificat. Hoc Apostolus affirmat dicens: Scientia
enim inflat, charitas vero aedificat [(I Cor. VIII, 1)]
.
CAPUT X.
Charitas itaque patiens et benigna domum Dei
aedificat, quam summa sapientia septem columnis
charismatum, structura mirabili consummat, justitiae
sole clarificat, plenis bonorum omnium copiis
locupletat. Hanc domum a longe prospiciens Psalmista
dulci modulatione canebat: Laetatus sum in
his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus [(Psal. CXXI, 1)]
.
Psaltes iste in domo Domini transitoria
et caduca, in Jerusalem terrena, pro more
canebat, sed ad illam supernam et immotam, stabilem
et beatam Jerusalem pia devotione tendebat.
In hoc autem coepti progressu itineris potissimum
stare intenderant qui dicebant: Stantes erant pedes
nostri in atriis tuis Jerusalem [(Psal. CXXI, 2)]
. Ne
vero istam ruinosam et vetustam attendas Jerusalem,
sed illam coelestem veram et beatam respicias,
adjecit: Jerusalem quae aedificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum [(Psal. CXXI, 3)]
. De