PL 192, col. 1265
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
hac alibi clamat: Qui confidunt in Domino sicut
mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat
in Jerusalem [(Psal. CXXIV, 1)]
.
In ista praesenti misera et commota commovetur
omnis qui inhabitat, in illa coelesti gloriosa, et
quieta nullatenus commovetur quisquis inhabitat. Cujus,
inquit, participatio ejus in idipsum [(Psal.
CXXI, 3)]
. Ac si patenter dicat: Beata illa civitas
coelestis Jerusalem particeps est ejus in idipsum.
Intransitive dicitur, ejus in idipsum, singulariter
positum, divinitus assumptum, soli Deo et semper
assignatum, tanquam proprie proprium; Deus
enim, nec incipit, nec desinit, nec variatur: hoc
autem sicuti est plenius scire, vel intelligere, nulli
unquam licitum est creaturae, nisi ei, quae Spiritum
sanctum accepit, quo suscepto, et ipsa unum
esse cum Deo meruerit, unum gratia per Christum,
unum participatione ejus in idipsum. Videbimus,
inquit, eum sicuti est [(I Joan. III, 2)]
. Videmus eum
in praesenti per speculum et in aenigmate [(I Cor.
XIII, 12)]
, per sacramenta, nondum in essentia. Nunc,
ut ait Apostolus, abscondita est cum Christo
in Deo vita nostra: cum autem apparuerit Christus
vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso
in gloria [(Coloss. III, 3)]
. Ibi non fides, sed meritum
fidei; ibi non spes, sed remuneratio spei; ibi charitas,
quae nunquam excidit, quod dilexit, plene et
perfecte videbit.
Hujus coelestis et beatae Jerusalem aperta sunt
atria, in hac praesenti et temporali Ecclesia; unde
canit Psalmista: Stantes erant pedes nostri in atriis
tuis, Jerusalem [(Psal. CXXI, 2)]
. Haec sane atria sunt
in Ecclesia, quae adhuc parturit et laborat. Filios
enim per sacramenta generat, per virtutes elevat,
per Jesum Christum triumphatores coelesti Jerusalem
jugiter assignat.
Attamen dum in hac lacrymarum valle peregrinatur,
scandala necesse est patiatur. In hac passim
prodeunt insidiae perfidorum, obscenitas criminum,
rapacitas praedonum, turbines errorum, tempestates
haeresum. Inter haec autem tam pessima, tam
importabilia mala stat fides Petri, fides Catholica,
turris eminentissima. Mille clypei pendent ex illa,
et omnis armatura fortium [(Cant. IV, 4)]
; clypei
protectio sacramentorum, armatura fortium, jacula
virtutum. Sacramentis protegimur, virtutibus
superamus. Mille quidem plenus est numerus et
completus: bene ergo mille sunt clypei, quia perfectio
est in Ecclesiae sacramentis: bene omnis
armatura fortium, quia est in ea plenitudo virtutum.
Turris itaque Catholicae fidei turris est fortitudinis,
haec est turris David quae respicit contra
faciem Damasci. David, id est manu fortis, seu
visu desiderabilis intelligitur; Damascus os sanguinis
interpretatur; turris quippe David, quae est
Ecclesia Christi munita, et fortis ex adverso
Damascum respicit, stat contra feritatem sorbentis
sanguinem, contra haereses et omnem impietatem.