PL 192, col. 1282

Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

et posteris pari forma jugiter observanda
mandaverunt.
Magnus iste pontifex et episcopus noster, passus
in cruce pro mundi salute, seipsum pro nobis obtulit
Deo Patri hostiam sanctam, vivam, plenam et
perfectam; affigens cruci nostrae chirographum
damnationis, delens in ea nostra omnium peccata,
tam ex origine traducta, quam propria voluntate
superposita: ejus sacerdotium ab aeterno permanet
in aeternum. Hic ab initio mundi, simul creatis omnibus
et completis, praesulatu supereminenti benedictionem
dedit, et sanctificavit diem suae quietis,
in quo semper apud semetipsum ab omni opere
quod fecit, ineffabili perpetuitate quiescit. Ad hanc
suae quietis beatitudinem, novem illos supernorum

civium ordines, Satana cum suis ejecto, pontifex
pius charitatis manibus elevavit; et nos miseros
peccatis sordidos, criminibus foedos, ineffabili
miseratione respexit. Ipse quidem ad nostras tenebras
lux vera descendit, missus a Patre Deus homo
factus de virgine, semen Abrahae datus ex promissione,
in quo benedicuntur omnes gentes in plenitudine
sine fine.
Summus iste sacerdos omnia peccata nostra tulit
in corpore suo. Super hoc Isaias: Vulneratus est
propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera
nostra [(Isai. LIII, 6)]
. Unde et per eumdem prophetam
Pater Deus de Filio suo sic attestatur: Propter
scelus populi mei percussi eum [(ibid., 8)]
. Et propheta: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium

nostrum
[(ibid., 7)]
. Disciplina pacis nostrae super
eum, et livore ejus sanati sumus [(ibid., 5)]
. Et ipse
Pastor bonus in Evangelio dicit: Ego pono animam
meam pro ovibus meis [(Joan. X, 15)]
. De hoc alibi: Potestatem,
inquit, habeo ponendi animam meam, et
iterum sumendi eam [(ibid., 18)]
. Posuit eam non pro
se, sed pro nobis in cruce moriens; iterum eam
sumpsit a morte resurgens: prout voluit ita fecit. Cum
enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est, ut ait Apostolus, esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem
hominum factus, et habitu inventus ut
homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et

Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen; quod est
super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et
omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus
in gloria est Dei Patris [(Philip. II, 6-10)]
.
Ex hoc cernimus adimpletum quod ei dicitur in
Canticis canticorum: Unguentum effusum nomen
tuum [(Cant. I, 2)]
. Salomon autem dicit: Muscae
morientes perdunt suavitatem unguenti [(Eccle. X, 1)]
.
Ab ortu solis usque ad occasum, a summis coelorum
usque ad ultimas tenebras inferorum, nomen
Christi ubique est effusum in odorem vitae omnibus
qui salvi fiunt. De hoc Psalmista canit: Exsultavit
ut gigas ad currendam viam a summo coelo egressio
ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus: nec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.