PL 192, col. 1347
Vita S. Adjutoris (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
piusquam mille et quingentorum incideret.
Circumvallatus igitur ab eis, cum videret suos fugam petere,
quam tamen habere non poterant, videns tantae
multitudini tam paucos subsistere non valere, ad
quae illius erant assueta arma humo prostratus,
orationem simul et votum fudit, dicens: Voveo
tibi, beatissima Maria Magdalena, quod si mihi
victoriam instantis belli contuleris, domum meam
de Monte cum ejus appenditiis ad tibi deserviendum
in monasterio Tironensi in Pertico, et in ipso loco
monachis ipsis Tironensibus dabo capellam quam
in tui honorem quam cito ad partes regressus
fuero in ipso loco construi faciam, et de meis facultatibus
condotabo. Et repente tarde quidem, nihil
tamen nostris agentibus, sed de salute desperantibus,
in fidei hostes irrupit, ita ut omnes hinc atque
illinc utcunque poterant diffugerent. Adjutor vero
adjutorium sibi cernens desuper advenisse, sumptis
cum suis viribus, non gnaviter super hostes
exeruit gladium: mille enim et eo amplius non nostrorum
dextris, sed beatae Mariae Magdalenae juvamine,
in eo certamine caesi fuerunt, caeteri autem
fuga evaserunt.
Peracta igitur victoria, in triumpho vir sanctus
Adjutor laetabatur in Christo, eo quod in tantae calamitatis
periculo nullus ex suis cecidisset. Poterat
hoc ille agere, qui Pharaone submerso in gurgite,
Israeliticum salvavit populum, nemine pereunte.
Prostrata igitur acerba barbarie, gloriosus vir Adjutor
gratias agens Altissimo canere coepit: O Deo
devotissimi fratres mei monachi Tironenses, qui
assidue Deum pro me exoratis. O beatissima Maria
Magdalenes, quem etiam apud Deum commendatum
haberes! O altissime Deus, in cujus manu cuncta
sunt posita, quas tibi gratias ego miser pro tantis
beneficiis referre valebo? Quas tibi laudes peccator
ego depromam? Dextera tua, Domine, magnificata
est in fortitudine, dextera tua percussit inimicos,
et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios
nostros. Haec autem scivimus per inclytos milites
Heliodorum de Blarru, Odonem de Porco-mortuo,
Joannem de Breheval, Anselmum de Cantamerula,
Widonem de Calvomonte, Petrum de Curtiniaco,
Richardum de Haricuria, Henricum de Pratellis, et
quamplurimos alios, qui ipsi negotio et certamini
interfuerunt.
Sed famosissimum illud et admirandissimum miraculum
quomodo ab hostibus nostrae fidei captus
et dirissimis carceribus mancipatus, et strictissimis
loricis et catenis ferreis vinctus liberatus exstitit,
dignum non ducimus ut omittamus. In expeditione
siquidem praedicta Jerosolymitana, cum jam annis
decem et septem, quod pauci fecerant, ipse vacasset.
Contigit bellorum insperatis fortunis, et secreto
Dei arbitrio, et forsan quod votum suum, quod supra
praemisimus, nimis differebat adimplere, ut
ipse gloriosus vir Adjutor a saepedictis inimicis
crucis Christi captus fuerit: cumque ab ipsis perfidis
Saracenis loris compeditus fuisset, et catenis