PL 192, col. 1348

Vita S. Adjutoris (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

dirissimis, et aliis exquisitis omnibus poenis durissime
attritus, et immanissimis tormentis, ut Christum
et ejus fidem abnegaret, afflictus fuisset; et in
fide perseverans cum Salvatoris nostri clementiae,
et piae matris ejus, ac beatae Mariae Magdalenes,
almi gloriosique et Deo devotissimi Bernardi olim
vestrum et vestri monasterii Tironensis Patris precibus
sedulus orator se commendaret, et eorum
adjutorium jugiter flagitaret; tandem subactis plurimis
temporum curriculis, cum suum athletam
Deum fortissimum conspexisset, ejus miseriis misericors
compassus est. Nocte enim quadam cum
aliquantulae requiei se dedisset, vidit in somnis,
imo potius vivifice beatam Mariam Magdalenam a
dextra, et gloriosum Bernardum a laeva eum tenentes

et levantes, ac cursu praepropero eum ducentes,
qui eum vinculis quibus vinculatus erat, solutum
tamen ab eis reliquerunt. O mira res, et partibus
his inauditum, sed percelebre miraculum, et ut diligentissimis
per nos factis informationibus cum
Petro de Curtiniaco, Henrico de Pratellis, Andrea
de Feritate, Rofredo de Puteaco, Odone de Porcomortuo,
et pluribus aliis qui eum die ipsam noctem
praecedente viderant, et cum ipso comederant, et
locuti fuerant, reperimus certissimum!
Excitatur igitur a somno, ut vidit se a vinculis
absolutum, et a perfidis Ismaelitis liberatum in eo
quo praemisimus loco esse, altissimas mente et ore
altissimo depromens voces, ad vos Willelmum venerabilem
abbatem monasterii vestri Tironensis

celerrime mittens, et vices vestras deposcens, veterem
hominem cum saeculari militia se exuens, novum
hominem, habitum videlicet sacrae vestrae
religionis Tironensis in eodem assumpsit: se et locum
ipsum cum ejus terris, vineis, pratis, pascuis,
nemoribus, decimis et redditibus, et pertinentiis
universis, et sua ubilibet consistentia bona ipsi vestro
Tironensi ad opus victualium et necessitatum
per abbatem Tironensem ordinandos et ordinanda,
distribuendos et distribuenda tribuens et donans,
gratias agens Deo et dicens: A finibus terrae ad te
clamavi, dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti
me. Deduxisti me quia factus es spes mea, turris fortitudinis
a facie inimici: inhabitabo in tabernaculo
tuo in saecula, protegar in velamento alarum tuarum,

quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam, dedisti
haereditatem timentibus nomen tuum [(Psal. LX, 3-6)]
.
Aedificata est ergo capella, quam nos demum
cum tribus altaribus dedicavimus, et altaria consecravimus:
majus altare in honorem Domini nostri
Jesu Christi et beatae Mariae Magdalenes ejus apostolae
consecrantes.
Postquam vero saeculum relinquens, religionem
vestram monachus factus ingressus est, adeo tam
sanctam vitam et arduam, ut novimus, duxit, ut
praeter panem et aquam vel oleum, sale condita
nulia sumeret cibaria, nisi forte festivi dici amor,
seu solemnitas, vel magnorum supervenientium virorum
hospitalitas cum amplius sumere coegerint.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.