PL 193, col. 622

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

de talibus in lege mandat, ut igne torreantur a sacerdote,
qui elevat hujusmodi fasciculum coram
Domino. Et tu ergo sacerdos legitime, si quid, ut
putatur, novum in scriptis meis repereris, noli statim
repudiare, sed igne sancti Spiritus adhibito,
prius inter me ac te, aliosque fideles fiat inde familiaris
collatio, et si opus fuerit aliqua talis consequenter
emendatio, quae viriditatem spicarum sic
torreat; ut grana in eis latentia non destruat. Sic
beatus Augustinus in libris Retractationum fecisse
legitur, ubi opus esse putabatur. Magni ergo viri
exemplo edoctus, nolo sic in verba mea jurari, ut
non patiar inde aliquid retractari. Quin potius ego
ipse illud retractabo, si quid in eis reperietur, quod
sano sensui repugnans esse judicabitur, ab his

duntaxat judicibus, quorum simplex et bene purgatus
est oculus, qualium tu, Eberharde praesul, mihi
appares praecipuus: cujus oculi sunt oculi columbarum.
Nolo ego nigris corvorum oculis opus
meum ingerere, quorum rostra parata sunt ad laniandum,
quia nesciunt oscula columbarum. Tuis
autem columbinis oculis credo placiturum quidquid
videris, et probabis rationi et veritati consentaneum,
cui etiam non dubito gratum fore gemitum,
vel cantum columbinum in Expositione Psalmorum
crebro interpositum secundum desideria fidelium
istud opus petentium, quibus negare non audeo
quidquid possum in Domino.
MAGISTER AD DISCIPULOS.

replet in bonis desiderium tuum [(Psal. CII, 1 et
sqq.)]
Itaque ut ipse repleat in bonis desiderium vestrum,
et nostrum, aliorumque fidelium, quorum
forte ad notitiam est opus nostrum deventurum.
Vos in oratione Dominica, ubi dicitis: Panem notrum
quotidianum, sive supersubstantialem da nobis
hodie [(Luc. XI, 2; Matth. VI, 11)]
, hoc ipsum tenete
in desiderio, ut panis quotidianus et supersubstantialis,
quem quotidiana psalmodia, et supersubstantialis
psalmodiae intelligentia continet, nobis ad
sapiendum et erogandum sufficienter abundet. Est
enim sancta psalmodia quasi arca foederis circumtecta
ex omni parte auro purissimo et mundissimo.
Est in ea spiritualis intelligentia quasi urna aurea

habens manna, id est, panem de coelo datum, habentem
omne delectamentum, et omnem saporem
suavitatis. Et sicut quondam arca foederis habens
manna, non erat, coram populo extra sancta, vel
conspicienda, vel tangenda nisi prius hyacinthinis
velaminibus, et aliis teguminibus obvoluta: sic
mihi videtur psalmodia, sonare in Ecclesia coram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.