PL 193, col. 623
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
populo sub multo figurarum velamento, quod non
penitus est abstrahendum, nisi intra Sancta sanctorum,
ubi facie ad faciem videbitur Deus deorum.
Tunc enim cessantibus figuris omnibus clarebit, et
apparebit veritas, ubi absque figurarum velaminibus
omnis spiritus laudabit Dominum.
Nunc interim nobiscum bene agitur, si in bonis
ita replebitur nostrum desiderium, ut satisfiat nobis
ad repellendum vitae istius taedium per nectaream
Psalmorum intelligentiam, quam Deo favente apprehendere
optamus Patrum vestigiis inhaerendo,
atque illorum sententias colligendo; neque his aliquid
interserendo, nisi quod eorum fidei consonet,
quodque legentium fidem, spem et charitatem aedificet.
Si quis tamen legere dignabitur, quod mihi
servorum suorum ultimo divina pietas revelare
dignata fuerit ex parte cognoscendum, ex parte
prophetandum, ad hujus vitae fastidium relevandum,
aeternaeque vitae inflammandum desiderium,
ubi est, et excitandum ubi necdum est, quoadusque
Jucundum sit tibi eloquium meum [(Psal. CIII, 34)]
, o
Trinitas sancta! suavis sit tibi laudatio mea, turris
fortissima nomen Domini [(Prov. XVIII, 10)]
, nomen
Trinae Unitatis, et Unius summae Trinitatis enuntiativum,
nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Cujus laudi, cujus honori et gloriae in hoc praesenti
opere propositum nobis est, intentionem nostram
dedicare, pastum quaerendo in pascuis pastoris David,
qui primus et praecipuus omnium prophetarum
gloriosum sanctae Trinitatis nomen evidenter enuntiavit.
Cujus trino sapore in Psalmis ter quinquagenis
ipse pastor egregius oves rationales pavit, et
pascet usque in finem saeculi. Ipse est enim, de quo
in laudibus Patrum dicitur: De omni corde suo
laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum,
et dedit illi contra inimicos potentiam, et stare fecit
cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit
modos, et dedit in celebrationibus decus, et ornavit
tempora usque ad consummationem vitae [(Eccli. XLVII,
10, etc.)]
. Vere hic pastor egregius dando in celebrationibus
decus ornavit tempora usque ad consummationem [(ibid.)]
,
in quibus celebrationibus, dum
suavitate musica conditi resonant Psalmi ejus,
tempora perornantur usque ad consummationem.
Quia temporalis occupatio in talibus celebrationibus
introductio est in aeternitatem, quam credimus
esse omnium temporum finem et consummationem;
et ita oves pascuae hujus ingredientes et egredientes
inveniunt pascua, dum et hic ingressi ovile fidei
habent suavem delectationem temporalis psalmodiae,
et egressis de corporalis vitae angustia in aeternitatis
pratum latissimum flores immarcescibilis