PL 193, col. 624

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

veniat, quod perfectum est, evacuato, quod ex
parte est [(I Cor. XIII, 10)] . Cum enim gloria Dei
non ex parte, sed tota manifestabitur, tunc, ut ait
Psalmista, Satiabor [(Psal. XVI, 15)]
, si nunc, esurio
et sitio justitiam, et Dei gloriam. Sed haec satietas
reservanda est in patriam. Et nobiscum bene agitur
in via, si nobis in delectamento psalmodiae satietas
erit viatica, et itineraria, qualis data est Eliae ambulaturo
in unius cibi fortitudine quadraginta diebus,
et quadraginta noctibus usque ad montem Dei
Horeb. Quadraginta diebus et quadraginta noctibus [(III Reg. XIX, 8)]
,
designat vitae istius tempus laboriosum,
in quo deficiente nostra fortitudine opus
habemus illius cibi fortitudine, cujus fortitudo cum
nescit deficere, non desinit reficere, atque confortare.

In illius ergo cibi fortitudine claudus ego, ac
debilis aggrediar diaetam propositi mihi itineris,
non in mea, quae nulla est; sed in cibi confidens
fortitudine, qui potest infirma nostra sufficienter
confortare. Amen.
PROOEMIUM.

bonitatis abundabunt in pastum sempiternum cernentes
unum trinum Deum, cujus in hac vita pascit
nomen dulcissimum quod (ut praefati sumus)
primus omnium prophetarum luculenter edixit pastor
iste insignis, quem pavisse oves patris, et sacra
historia clarissime narravit, et ipsemet canit
verbis hujuscemodi: Et elegit David servum suum,
et sustulit eum de gregibus ovium, de post fetantes
accepit eum [(Psal. LXXVII, 70)]
.
Apud istum pastorem quod in pascuis uberrimis
est sapidissimum, gloriosum videlicet sanctae Trinitatis
nomen, primum claris (ut praefati sumus)
personarum distinctionibus enituit. Quia ipse primus
Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum
sanctum expressit; quod Moyses non fecerat, qui

Deum Creatorem licet significasset genuisse Filium,
qui est hoc verbum, quo dixit, et facta sunt [(Psal. XXXII, 9)]
omnia: tamen nec gignentem
Deum, nec genitum Verbum clare Patris, ac Filii
nomine, vel Genitoris, aut Geniti vocabulo manifestavit;
sed crasso velamine faciem suam tangendo
Deum et principium in significatione Patris,
et Filii posuit sic dicens: In principio creavit Deus
coelum et terram [(Gen. I, 1)]
. Pro eo, ut dicere potuisset: in Filio suo fecit Pater coelum et terram [(Gen. I, 2)]
.
Dicendo autem: Spiritus Dei ferebatur
super aquas [(ibid.)]
. Tertiam personam pene manifestaverat;
sed quia non dixit: Spiritus Deus, vel Spiritus sanctus,
relictum est in ambiguo et sub
velamine faciei ejus, quis esset ille Dei Spiritus.
Nam quidam ingeniosi arbitrantes clare se vidisse
faciem Moysi, putabant illic aerem istum significatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.