PL 193, col. 634
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
terra! [(Psal. VIII.)]
Cum ipso sperante, nos quoque
sperantes dicamus: In te, Domine, speravi? [(Psal.
XXX.)]
Solus enim David multas in se personas,
multarum personarum affectiones repraesentavit,
dum omnibus omnia factus, illum non solum praecinuit,
sed etiam praefiguravit, qui nunc solus psallit
in bene ac sapienter psallentibus, juxta quod
ipse loquitur ad Patrem: Confitebor tibi in populis,
Domine, psallam tibi in gentibus [(Psal. LVI, 10)]
.
Hic est verus David solus Psalmista in omnibus,
qui psallunt sapienter, id est sapiendo psalmorum
affectus. Quia igitur in affectibus pietatis est omnis
virtus psallendi, et orandi; enumeremus aliquot
ex ipsis, et exemplis demonstremus, ut, quia enumerare
non possumus (infiniti enim sunt affectus)
quod tamen in omnibus laudabile sit, et Deo acceptum,
ex quibusdam conjiciamus. Est affectus Dilectionis,
cum forte mens, vel videns, vel reminiscens
id, quod amat, subito amoris igne corripitur.
Est affectus Admirationis, cum aliquid novum
et admirabile contemplans in stuporem excitatur.
Est affectus Congratulationis, cum acceptabile
aliquid et beneplacitum videns, quadam hilaritate
perfunditur. Est affectus Humilitatis, quando
ex consideratione infirmitatis suae ab elatione sua
sponte comprimitur. Est affectus Moeroris, quando
ex consideratione malorum suorum quodammodo
contabescens infirmatur. Est affectus Timoris,
quando ex consideratione imminentium poenarum
concutitur. Est affectus Indignationis, quando in
odium adversariorum ex ipsa iniquitatis eorum malignitate
inflammatur. Est affectus Zeli, quando ex
moerore tristitiae ad desiderium ultionis accenditur.
Est affectus bonae Praesumptionis, quando ex nova
aliqua et singulari fiducia ad vindicandum plus solito
quispiam animatur.
De istis affectibus primi tres ad illud praecipue
genus Scripturarum pertinent, in quo fit laudatio;
quia scilicet ex commemoratione bonitatis surgit
affectus Dilectionis. Ex commemoratione potentiae
et fortitudinis surgit affectus Admirationis. Ex commemoratione
alicujus prosperi eventus et facti felicis
surgit affectus Congratulationis. Tres sequentes
ad illud genus pertinent, in quo fit commemoratio
infelicitatis et miseriae, quia videlicet affectus Humilitatis
surgit ex commemoratione propriae
infirmitatis. Affectus Doloris surgit ex commemoratione
malorum praesentium, vel ex recordatione
praeteritorum. Affectus Timoris ex praevisione futurorum.
Tres ultimi affectus illi magis generi Scripturarum
congruunt, quo fit invectio, et accusatio
in adversarios, videlicet, qua nequitiam illorum
indignamur, contra injuriam zelamus propter malitiam
eorum plus de Dei misericordia praesumimus.
Exempla singulorum sunt haec: Ex affectu Dilectionis
canitur psalmus: Diligam te, Domine [(Psal. XVII)] .
Ex affectu Admirationis canitur psalmus: Domine Dominus noster, quam admirabile,
etc. [(Psal. VIII)] . Ex affectu Congratulationis canitur