PL 193, col. 635

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

psalmus: Omnes gentes plaudite [(Psal. XLVI)]
. Et in
his omnibus est laudatio. Ex affectu Humilitatis canitur
psalmus: Usquequo, Domine, oblivisceris? [(Psal.
XXX.)]
Ex affectu Timoris canitur psalmus: Domine,
ne in furore [(Psal. VI)]
. Et in his omnibus mista est
querelae deprecatio. Ex affectu Indignationis canitur
psalmus: Quid gloriaris in malitia [(Psal. LI)]
. Ex
affectu Zeli canitur psalmus: Deus ultionum [(Psal.
XCIII)]
. Ex affectu bonae praesumptionis canitur psalmus: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia
mea
[(Psal. XXV)]
.
Sciendum est hanc proprietatem in omnibus psalmis
non esse, ut per totam seriem unus affectus
extendatur; sed saepe de alio affectu transitur in
alium secundum quod mentes orantium diversis

modis affici solent. Hoc autem, qualiter per singulos
psalmos cognosci possit, explanare non vacat.
Volumus tamen hoc in aliquibus exempli causa
demonstrare. Forte cogitare coepi, quanta sit felicitas
esse cum Deo, quanta nunc sit miseria vivere
in hoc saeculo, quanta demum calamitas semper
cruciari in inferno, et ex hac meditatione magna
subito amore coelestis patriae attractus ipso affectu
ducente in haec verba decurro: Beatus vir, qui non
abiit in consilio impiorum, etc. [(Psal. I)] . Cujus
psalmi totam summam, si secundum intimum
compunctionis sensum inquirimus, quid aliud, nisi
hoc ubique dicentem invenimus: Felices, qui
nunquam a Deo recesserunt! felices, qui semper
cum Deo permanserunt! felices, qui in ejus obsequio

fideles et devoti persistunt! Nam infelices
et miseri illi sunt, qui se ab illo elongaverunt,
et cum illo perseverare noluerunt, vel qui prius
ad illum non redierunt. Gratias illi, quantum perstiti.
Confusio mihi, quantum discessi. Nunc autem,
quantum prope sum, elongare me nolo: quantum
longe, redire cupio. Utinam ad illum perveniam,
utinam ab illo nunquam recedam! Adjuva
me, Domine, Deus meus! Affectus igitur iste dilectionis
est surgens ex laudatione. Item exemplum
alterius. Cogitavi mecum quanta esset potentia
Dei, ac deinde admirari coepi vesaniam hominum,
qui tamen voluntati ejus obviare non pertimescunt.
Ex hac itaque admiratione compulsus sum exclamare,

et dicere: Quare fremuerunt gentes? etc. [(Psal. II)] .
Admiratio mista Indignatione, quia vesaniam
admiramur, Praesumptioni indignamur, vel
certe in nobismetipsis, dum foris assultus vitiorum
contrarios et importunos aspicimus, et intrinsecus
de Dei adjutorio praesumimus, ipsam tentationum
nostrarum molestiam cum quadam indignatione
arguimus dicentes: Quare fremuerunt gentes? [(ibid.)]
Est et summa totius psalmi ad hoc tendens,
ut per Dei potentiam confirmati insolentes
adversitates contemnamus, et tanto nos adversariis
nostris fortiores, quanto Deo viciniores sumus, praesumamus.
Et hic est affectus Admirationis Indignationi
mistus ex laudatione surgens.
Sequentis psalmi series non secundum unum affectum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.