PL 193, col. 645

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

sed ego sum, inquit; quia suum etiam humanum
suae divinitati praesens fuit. Lege Hieronymum
ad Paulam et Eustochium de assumptione sanctae
Mariae, et cum illic inveneris hominem in Christo
Deo coaeternum, sic habeto eum tanquam lignum
divinitati complantatum secus decursus aquarum, ut
scias ipsum hominem salva humana essentia esse
in divinitatis omnimoda gloria, et omnipotentia.
Nam et praedictus Hieronymus vir illustris exponens
istum psalmum nihil affirmat intelligendum per istud lignum,
nisi ipsum Christum; et ut hoc magis habeat
pondus promissionis, quod beato viro hujus ligni
similitudo promittitur, cum similitudo soleat
esse inter diversa: ipsum beatum virum exponit
non esse intelligendum Christum, sed quemlibet

electorum, ut expressius intelligatur lignum illud
esse Christum, cujus aliqua similitudo promittitur
cuilibet electorum; ne si Christo, qui summus est,
similitudo promittatur ligni quantumlibet pretiosi,
videatur summitati ejus derogari.
Alii vero tractatores catholici, et magni videntes
nullum hominem praeter unum, et solum Christum
posse inveniri, qui non abierit, et steterit, et sederit
in peccato originali; firmiter affirmant solum Christum
hic beatum virum praedicari. Nos ergo vitantes
utrobique absurditatem, et per beatum Virum
intelligimus Christum, et per lignum, Sapientiam
aeternam; cui beatus iste Vir qualiter sit complantatus,
novit Spiritus sanctus artifex hujus

plantationis, fons aquarum decurrentium de isto
ligno ad irrigandum paradisum Ecclesiae, in quo
paradiso diu nos tenuit unius principalis ligni
contemplatio, gustantibus et videntibus nobis, quia
bona est negotiatio ejus. Et ideo negotioso et
prolixo tractatu eorum sensum in capite libri hujus
reprobavimus, qui hominem Deo unitum dicunt
non esse Deum proprie dicendum, sed figurative:
quasi totum nominetur pro parte. Cum etsi
actionum, vel passionum in Christo sit differentia
(ut praedictum est), tamen divinitatis nulla est differentia;
sed quam proprie Verbum Deus dicitur,
quam proprie Pater Deus dicitur; tam proprie homo
in Deum assumptus Deus dicitur. Quandoquidem
non diversa, sed eadem divinitas de Patre hominem

Deificante, et de homine Deificato, imo Deo facto, et
in Deum nato praedicatur, cum dicitur Homo Deus,
et cum dicitur Pater Deus. Verum quia decurrendo
juxta decursus aquarum viventium fortasse nimis evagati
sumus, dum circa lignum secus decursus aquarum
plantatum libuit nos deambulare; nunc retrahendo
pedem ab ardua semita quaestionis hujus,
quam in opere De glorificatione Filii hominis
plenius, prout praestante Domino potuimus, pertractavimus,
nunc ad propositum redeamus. Proposuimus
enim demonstrare breviter in hoc psalmo
sacrosanctam Domini et Dei nostri Jesu Christi
humanitatem, quod absque peccato fuerit tam originali

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.