PL 193, col. 646

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

quam actuali, et hoc perficere nunc sufficit
ternis oppositionibus istis: Non abiit in consilio impiorum,
sed in lege Domini voluntas ejus. In via peccatorum
non stetit, sed in lege Domini meditabitur
die, ac nocte. In cathedra pestilentiae non sedit, sed est,
vel erit tanquam lignum, quod plantatum est secus
decursus aquarum, quod fructum suum dabit in
tempore suo. Jam ergo duo opposita demonstremus
consilia, quorum isti terni effectus valde contrarii
sunt. Quod consilium impiorum, in quo abiit, id est
a Deo recessit ille non beatus vir, ille vetus Adam?
Nimirum hoc, ut, qui erat pulvis, praesumeret velle,
ut esset sicut Deus. Quod econtra consilium piorum,
in quo firmus persistens non abiit, id est a Deo non
recessit iste beatus vir, iste novus Adam? Nimirum,

ut, qui natura erat Deus, in pulverem nostrum descendere
dignaretur. Illud fuit consilium spiritus
diaboli, istud autem consilium Spiritus Dei. Inde
oppositiones istae, quas diximus ternae sunt, quia
ille secundum illud consilium abiit, et istius voluntas
secundum istud consilium fuit in lege Domini. Imo,
et sicut Apostolus dicit, « sub lege factus est [(Gal.
IV, 4)] , cum esset Dominus legis. Ille in via peccatorum
stetit, malam quippe cogitationem ambitionis
opere demonstravit. Iste in lege Domini die ac nocte
meditatus est, ut quod praefigurabatur per legales caeremonias,
verbi gratia paschalis agni, et vituli, ac
caeterorum hujusmodi, veritate suae passionis impleret.
Ille in cathedra pestilentiae sedit, id est pestilentiam
mortis utriusque, scilicet animae et corporis,

posteris suis haereditariam dereliquit. Iste autem ut lignum
fructuosum hunc fructum in tempore suo dedit,
ut comedentes carnem et sanguinem ejus ab
illius cibi vetiti reatu simus liberati. Hic igitur primus
psalmus fidem Incarnationis Christi personat,
quod scilicet in primo Adam iste secundus neque
abierit, neque steterit, neque sederit: eo quod de
virgine conceptus, et natus sit. Unde et liber est a
peccato originali. Caetera psalmi, quae sequuntur: Sed in lege Domini voluntas ejus,
etc., actualem ejus
justitiam commendant. Itaque credentes in eum tam
ab originali, quam et ab actualibus peccatis recte
liberamur, ut simus justi, quorum Dominus iter noverit,
nam iter impiorum peribit, id est qui huic

beato viro contradicendo permanent increduli, cujus
tamen verbis dignum est firmissime credi.
Quia--Folium ejus non defluet, id est verbum
ejus non erit irritum, sed est coelum, et terra durabilius;
ut ipse ait: « Coelum et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt [(Matth. XXIV, 35)] .
Promisit pauperibus spiritu regnum coelorum. Promisit
lugentibus peccata sua et aliorum consolationem.
Promisit misericordibus misericordiam. Promisit
et aliis aliter sibi obedientibus alia beatitudinis
praemia, quae verbis quasi foliis fructus teguntur,
et custodiuntur, et in nullo falsa inveniuntur.
Unde hoc? Quia scilicet non alius promisit, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.