PL 194, col. 1190

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

quae sola sursum sunt, aviditate pia desiderando.
Dum vero illi in officiis ecclesiasticis inhiant quaestibus
terrenis refrigescente coelestium desideriorum
charitate, revera judiciorum obliti, mutant causam
filiorum pauperis: gratiam Domini, id est eleemosynam
transferentes in luxuriam, pauperibus pauperis
Christi omnino neglectis.
Quorum in consortium ne sic veniat ille Deo diligendus
episcopus, ut fiat quasi pontifex anni illius,
in quo crucifixus est Christus: mature ac festine
debet a te praeveniri ac praemuniri. Quod fortasse
convenienter fieri poterit per lectionem istius libelli;
quem si tu et ipse cum aliis veritatis amicis
habueritis gratum: contempto judicio perfidorum
in Domino gratulabor, me feliciter apud pias mentes

dilatatum, nomenque hujus putei, favente Dei
gratia, mutabo, ut videlicet, qui prius appellabatur Calumnia
seu Inimicitiae, deinceps vocetur Latitudo.
Quod nomen fuit putei tertii superius notati,
quem fodit patriarcha Isaac, pro quo nulla fuit contentio.
Et ideo a nobis quoque absit omnis contentio,
sitque pro his, qui hactenus contra contenderunt,
sola nobis ad Deum supplicatio; quatenus ipse tam
in ipsis quam in nobis mutet, quod suae majestati
displicet; confirmans quod beneplacitum habet, ut
tandem pariter bibamus de puteo quarto, qui dicitur Abundantia,
tanquam nihil habentes, et omnia
possidentes; sicut egentes, multos autem locupletantes;
non deficiente divinae largitatis puteo, qui dici

potest abundantia. Quoniam ipsa Dei bonitas ac
misericordia electos a se praeventos abundantibus
auxiliis et gratiarum donis ita comitatur, et subsequitur,
ut merito a quolibet electorum in tali abundantia
cantetur: Dominus regit me, et nihil mihi
deerit, usque: et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitae meae, ut inhabitem in domo Domini
in longitudinem dierum [(Psal. XXII, 1, 8, 9)]
.
Puto, quod istud carmen veraciter canentibus pateat
latitudinis et abundantiae desiderabilis puteus,
imo fons inexhaustus. Propter quem consequendum
diversa jam opuscula scriptitando, quasi fodiendo
laboravimus. Quorum opusculorum iste libellus
primus fuit jussu et rogatu Deo dilecti Ratisponensis

episcopi Chunonis conscriptus; quem illo defuncto
apud nos continuimus, et paucis lectionem
ejus indulsimus. Verum quia tu, frater in Domino
charissime, cujus charitati omnia debeo, quae adjuvante
Deo possum, postulas tibi istum libellum legendum
et fortassis transcribendum; atque potest
contingere, ut semel emissum volet irrevocabile
verbum: Rogo te, ut auctoritates, quas ex latere
apposui, tu quoque cures apponere; ut ex his quasi
tabulatis vel muris firmis muniatur nostrum aedificium,
juxta legis mandatum dicentis in Deuteronomio: Cum aedificaveris domum novam, facies murum
tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in
domo tua; et sis reus labente aliquo, et in praeceps
ruente
[(Deut. XXII, 8)]
; item lex in Exodo dicit: Si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.