PL 194, col. 1191

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit
eam; cecideritque bos vel asinus in eam, dominus
cisternae reddet pretium jumentorum. Quod autem
mortuum est, ipsius erit [(Exod. XXI, 33, 34)]
.
Apponite igitur ex latere, vel etiam dictamini nostro
inserite sanctorum auctoritates, ut aedificio nostro
sint munimentum et cisternae nostrae sint operimentum,
ne per nostri occasionem, aliquo in praeceps
ruente, nos patiamur detrimentum. Sicut pene
antehac nobis accidit, quando exiit sermo inter
fratres claustrorum barbatos; quod ab aedificio isto,
de quo hic agitur, excluserimus illos, cum videlicet
minime attenderent, se in numero poenitentium
comprehensos aeque ut monachos; nisi forte vivant
ita dissolute, ut non servent leges poenitentiae.
Offensi sunt etiam quidam litterati claustrales,
tam monachi quam canonici regulares pro eo quod
publicatis Patrum scriptis de quadrandis decimis et
oblationibus ipse viderentur argui transgressionis,
eo quod nec decimae nec oblationes quartantur in
communiter viventium claustris.
Harum et similium anteactarum offensionum non
immemores, et de futuris cavere volentes, quaedam
decerpendo, quaedam addendo, dictamen nostrum

Rogatu et jussu tuo, sanctae Ratisponensis Ecclesiae,
venerande praesul Chuno, fateor me ad hoc
animari, ut te cogente, opusque magnum a parvitate
mea exposcente, non dubitem conari, quatenus ea,
quae requiris, persolvam. Quamvis apud me nihil
tale repositum sciam; unde tibi delicatissimo sanctarum
Scripturarum scrutatori valeam satisfacere,
aptasque delicias praeparare, cum et ego ipse
in anima mea famis periculo tabescam; et paululum
olei in lecytho conscientiae, modicumque farinae
in operationis pugillo habens, proximus morti
existam; nisi verus Elias veniat, qui de modico
meo magna faciens, dum rogat pasci, ipse magis
pascat; suaeque incarnationis praesentiam nunquam

cordi meo subtrahat, donec infamis tempore opportune
transacto coelum aperiatur, et indigentia mea
satietate mirifica reficiatur, juxta illud Prophetae: Satiabor, cum apparuerit gloria tua
[(Psal. XVI, 15)]
.
Interim vero si peccato subripiente filius, hoc est,
animus meus subitanea morte praeventus fuerit, ipsius
Eliae praesentia in receptaculo memoriae meae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.