PL 194, col. 1192

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

castigatius facimus. Auctoritates vero Patrum, quibus
nec addi nec decerpi quidquam licuit, partim
textui sermonis nostri competenter inseruimus, partim
in latere apposuimus. Quibus diligenter inspectis
nos immunes fore credimus, et coram Deo excusabiles;
etiamsi aliquos de his, quibus ipse Christus
est lapis offensionis et petra scandali [(I Petr.
II, 8)]
, continget in dictis nostris offendi et scandalizari.
Cum enim ipse discipulis suis dicat: Si sermonem
meum servaverint, et vestrum servabunt, si
me persecuti sunt, et vos persequentur [(Joan. XV,
20)]
; non debemus admirari, si ejus inimicos continget
nobis propter veritatem, quae in illis odium
parit, inimicari; et propterea in dictis veracibus offendi
et scandalizari.
Multas ad hujusmodi hominibus derogationes,
maledictiones et vexationes passi sumus. Quibus
ut perfecta poenitentia, et largissima indulgentia tribuatur
a Deo, ipsius misericordiam omnipotentiam
et omnipotentem misericordiam obsecramus
per hostiam vere pacificam, quam licet indigni,
non solum pro amicis, verum et pro inimicis immolamus,
quoties ipsius gratia favente altaris mysterium
celebramus.
INCIPIT OPUSCULUM DE AEDIFICIO DEI CUJUSDAM IDIOTAE AC PECCATORIS AD CHUNONEM RATISPONENSEM EPISCOPUM.
PROLOGUS.

manens assidue poterit hunc a morte revocare; atque
Ecclesiae matri sic vivum praesentare, ut et ipsa
mater super hoc laetetur, et suscitantis verbi veritas
in mea vita magnificetur.
Igitur quoniam Elias interpretatur Deus Dominus,
confido utique quod ex te aperte loquatur mihi Dominus
Deus. Nam, postquam me duo crucis ligna
colligentem, hoc est in fide passionis Dominicae
spem habentem persensisti, continuo mihi praecepisti,
ut tanquam de ipsis duobus lignis aedificium
quoddam construerem, imo jam constructum demonstrarem.
Cujus, juxta Apostolum, artifex et
conditor Deus est; et ideo nullo ventorum impulsu,
nullo fluviorum incursu moveri ac labefactari
potest.
Opusculum ergo istud, prout tu ipse decrevisti, De aedificio Dei
titulum accipiat; tuaeque paternitati
hunc libellum destinari, tam ex Prologo quam
ex titulo, legentibus innotescat. Nomen vero meum
penitus ignoretur. Quia si quid boni per me hic
prolatum fuerit, non nobis, non nobis, sed nomini
Domini [(Psal. CXIII, 9)] super hoc laus, gratia et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.