PL 194, col. 1193

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

gratiarum actio debetur. Tibi quoque impulsori et
exercitatori parvitatis meae gratiam debebit, cuicunque
in eo quod, te exhortante, per Dei gratiam dixero,
aliquid recte placebit.
CAPUT PRIMUM. Quis hujus Aedificii auctor et architectus? quae materies, quae instrumenta? quid illud, quo ejusdem partes conjungantur ac perstent? Impiorum procellis hoc Aedificium non subruitur, evertiturve, sed amplius firmatur, et sublimatur.
In omni aedificio perficiendo tria sunt necessaria:
artifex, qui operetur; materia, de qua operetur;
instrumenta vel adjumenta, quibus operetur. Igitur
si artifex et conditor hujus aedificii, de quo acturi
sumus, quaeritur, Deus hic esse ab Apostolo asseritur.

Materia vero rationalis creaturae pars electa,
de qua Deo aedificante construitur civitas nunquam
ruitura. Reproba vero pars rationabilis creaturae,
et omnis irrationalis seu insensibilis creatura, quaedam
sunt adjumenta, quibus iste artifex utitur. Qui
licet ad aliquid faciendum nullius adjutorio indigeat, omnia
tamen haec in sapientia fecisse a Psalmista
praedicatur [(Psal. CIII, 24)] . Et ideo, qui in
tota istius mundi fabrica etiam extremum vermiculum
superfluum esse dicit, sapientiae fabricatoris
contradicit; quae nihil fecit aut facit superfluum,
nihil indecorum, quoniam ex ipsa creatura, quae
nempe per se considerata apud insipientium animos
foeda judicatur, tota universitatis structura
convenienter ornatur. Sed caeca mens, quae totum

non considerat, partem frequenter aut fastidit, aut
irridet, quoniam quid cui aptetur, non videt. Verbi
gratia: Si quis nasum vel oculum, quae sunt partes
humani corporis, absque toto attenderet, parum
pulchritudinis in eis perpendere posset. Verumtamen
licet hae partes a toto suo separatae, oculis
vel animis attendentium foeditatem potius quam decorem
ingerant; sic tamen in integritate sui totius
universitatem exornant, ut et nasus decorem, et
oculus cum decore utilitatem praestare non negetur;
et non tam ipsa quam reprehensor talium reprehendendus
judicetur. Sic ergo, qui aliquid in
creaturis velut superfluum reprehendit, se caecum
et reprehensibilem ostendit. Quoniam caecitate carens,

totum videret, nihil in operibus Dei reprehendens
cum Psalmista diceret: Fidelis Dominus
in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus
suis [(Psal. CXLIV, 13)]
.
Haec est illa magna totius mundi fabrica et quaedam
universalis officina; in qua, Deo mirabiliter
operante, quoddam aedificium fabricatur, quo peracto
et malleus confringetur, et ipsa fabrica secundum
statum, quem nunc habere videtur, omnino
destruetur. Civitas autem Dei, quae est in electa
rationabili creatura, neque nunc neque tunc destruetur,
sed nunc aedificatur irrevocabili profectu,
et tunc stabit sine defectu. Verum quia constat
de futura et permansura istius civitatis stabilitate,
nos de temporali statu ejus agamus; et in parte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.