PL 194, col. 1194

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

sui adhuc imperfecta, qualiter ab exordio mundi
aedificetur, Deo monstrante videamus.
Proponamus itaque ante oculos mentis ac fidei
nostrae illum potentissimum fabrum, cujus filius
Christus esse non dubitatur, qui in Evangelio filius
fabri [(Matth. XIII, 55)]
appellatur. Quem et Patrem
fabrum esse non dubitamus; sicut de illo
loquens Apostolus etiam domum describit, cujus
ipsum fabricatorem asserit: Amplioris, inquit, gloriae
iste prae Moyse dignus habitus est; quanto ampliorem
honorem habet domus, qui fabricavit illam?
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem
omnia creavit, Deus est, et Moyses quidem fidelis
erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium
eorum, quae dicenda erant: Christus vero tanquam

filius in domo sua, quae sumus nos, si fiduciam
et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus [(Hebr. III, 3-6)]
.
Haec domus, quam hic Apostolus definivit, tunc
coepit aedificari, quando creavit Deus coelum et terram;
quando creavit angelicam et humanam creaturam;
quando jam de primo homine accepit costam,
quam aedificavit in mulierem [(Gen. II, 22)] .
Et vir quidem plasmatus legitur; mulier vero, quoniam
Ecclesiam significat, non plasmari, sed aedificari
dicitur, ut videlicet, cum eam a Domino aedificatam
audias, mulierem cogitans, aedificium intelligas;
et hoc quod intelligis, per Dei gratiam esse
contendas. Contentione quippe opus est, donec perficiamur;
ne malleo tentationis tacti, a fiducia et

gloria spei nostrae frangamur. Quam fiduciam nisi
usque in finem firmam retineamus, in descriptione
domus Dei nos non admittit Apostolus. Qui cum
dixisset: Quae domus sumus nos, consequenter adjecit: Si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam
retineamus.
Ab hac fiducia et spe, prima mulier fracta defecit,
quando eam malleus tentationis tetigit. Quae si
fidem in Dei praedictis habuisset, nunquam ad hoc
seduci potuisset, ut diabolo suggerente inde speraret
vitam et Dei similitudinem, unde Deus minatus
fuerat mortem. Itaque diabolicis magis quam divinis
dictis fidem adhibendo, non putabat Deum fidelem
in omnibus verbis suis. Hinc est enim, quod

culpam suam in serpentem detorsit; quem a Deo
factum et in paradiso positum non ignoravit, quasi
lapsus ipsius non absque Creatoris culpa evenerit;
qui ipsum serpentem peccati suggestorem in paradiso
posuerat, in quo et hominem ponens, mandatum
illi non peccandi dederat.
Nos autem psallamus fideliter, et dicamus: Fidelis
Dominus in omnibus verbis suis, et Sanctus in omnibus
operibus suis [(Psal. CXLIV, 13)]
. Quia nihil promittit,
in quo sanctorum credulitas fallatur, nihil
facit aut fecit, in quo eorum sanctitas impediatur.
Quin imo in ipso omnis aedificatio constructa crescit,
non decrescit: nec aliqua plantatio cradicari
poterit, nisi ea, quam ipse non plantavit.
Quis est autem a Deo, et in Deum plantatus, nisi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.