PL 194, col. 12

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

judicium in absinthium
[(Amos V, 7)]
.» Et in
Apocalypsi «nomen stellae quae de coelo cecidit,
dicitur absinthium
[(Apoc. VIII, 11)]
.» Quia enim succus
absinthii sumptus extorquet vomitum, recte
absinthio judicium illud assimiletur, quod a piis
et justis juste ac pie respuitur. Et tunc etiam
nomen stellae dicitur absinthium, cum sub nitore
justitiae, injustum fit judicium: tanquam si vinum
sit felle mistum, quod cum gustasset Christus in
passione sua, noluit bibere. Unde non mirum quod
servi ejus nolunt bibere judicium felle iniquitatis
mistum, quod quasi absinthium facit vomitum.
Quanquam non audeat istud manifeste improbare
qui opprimitur talis judicii perversitate, tunc maxime
cum judices perversi omnes diligunt munera, sequuntur

retributiones; audet tamen is, qui veritatem
intelligit et diligit, ipsam veritatem approbare
saltem in corde suo, assimilatus illi beato Joseph,
qui non consentit judicibus Christum judicantibus
injuste. Audet quoque cum eodem Joseph Christum
sepelire, dum veritatem velut sepultam in corde
suo tacitus veneratur, certus quod eadem veritas
quandoque resurgat et dicat: «Data est mihi
omnis potestas in coelo et in terra
[(Matth. XXVIII,
18)]
,» in sacerdotio et regno, in spiritualibus et
temporalibus.
V. De quorum distinctione pro posse nostro disseruimus
in tractatu subsequenti super psalmum
praetaxatum: quem et prius beatae memoriae papae

Eugenio porreximus, et nunc denuo tibi, Henrice,
cardinalis presbyter sanctae Romanae Ecclesiae, pro
munere offerimus . Quia enim zelo domus Dei te
sensimus inflammatum, gratia Dei aspirante amplius
te accendi optamus eo igne, quem Dominus
Jesus misit in terram, et voluit vehementer accendi.
«Ignem, inquit, veni mittere in terram; et
quid volo nisi ut ardeat?»
[(Luc. XII, 49.)]
Iste est
ignis, de quo in lege dicitur: «Ignis iste erit semper
in altari, quem nutriet sacerdos, subjiciens
ligna mane per singulos dies
[(Levit. VI, 12)]
.» Cum
igitur in ministerio tabernaculi afferant principes
donaria magna, scilicet aurum, argentum, lapides
pretiosos, ad ornandum sive altare, sive rationale,
sive humerale, nos pauperculi saltem ligna offeramus

ad ignem sanctum nutriendum, et pilos caprarum
ad operiendum tabernaculum. Talia denique
cupimus esse qualiacunque opuscula nostra, quibus
et ignis charitatis tanquam lignis cedrinis nutriatur,
et poenitentiae operimentum, quasi de pilis caprarum
exinde contextum, proficiat ad illius beatitudinis
augmentum, de qua dicitur: «Beati, quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata
[(Psal. XXXI, 1)]
.» Suscipe igitur munusculum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.