PL 194, col. 1200

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

copiosius participant, qui habitant in id ipsum; qui
gustant, quam bonum est et quam jucundum habitare
fratres in unum; hoc est, in id ipsum.
Clerici autem proprietarii et acephali, qui habitant,
non in unum, sed in diversum, per suas proprietates
et haereditates de tribu levitica se non
esse testantur, neque ut vaccae illae fecerunt, a quibus
arca trahebatur, pergunt in directum [(I Reg.
VI, 12)] ; sed a regulis Patrum exorbitantes, Omnes
declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est,
qui faciat bonum, non est usque ad unum [(Psal.
XIII, 3)]
. Iste unus Christus est cum suis omnibus
habitantibus in unum; per quos construitur arca
consummanda per cubitum unum, per quos aedificatur
civitas habitantium in unum, cujus participatio

ejus in id ipsum. Per quos etiam Bethsamis,
hoc est ad domum solis arca directissime trahitur,
quoniam ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram
declinatur.
Itaque regum palatiis, quasi Philisthinorum templis,
omnino post tergum relictis catholicus clerus
cum arca foederis ad domum solis pergere festinat,
ubi Christum Solem justitiae prospiciens, divinis
potius legibus quam regibus obediat. Ubi sic apostolorum
regulae observentur, ut regum leges et
pseudoclericorum consuetudines, Christo contrariae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.