PL 194, col. 1201
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
penitus annihilentur. Haec omnia non somniis aut
vanis conjecturis sic perficienda probamus; sed
quod inevitabiliter sic fieri oporteat, ex hoc et per
hoc scimus, et nullatenus dubitamus, quod, sicut
olim sunt figurata et prophetata, sic nostris temporibus
haec videmus inchoata, licet nondum consummata.
Nonne imperator H. tandiu in posterioribus, hoc
est in bonis temporalibus, est percussus? tandiu a
muribus, videlicet parvae quantitatis et nullius pene
dignitatis hominibus, vexatus est, ut cum suis
principibus deliberaret, quo modo Ecclesiam, veram
sanctificationis arcam, de sua captivitate dimitteret?
Et illi quidem dederunt consilium, sed
non usquequaque perfectum. Consuluerunt enim,
ut anos aureos cum arca remitteret, hoc est annulos
aureos, quibus episcopos et abbates investire
solebat, omnino dimitteret. Sed hoc in consilio
non addiderunt, ut omnino de suis finibus,
vaccis trahentibus, haec arca exiret; et solis sacerdotibus
ac levitis commissa, animales et carneos
mures apud Philisthaeos relinqueret; aureos autem
secum ipsa retinens sua egressione pacem faceret,
dum plaga, quae regnis ac regibus propter ipsam
arcam fuit immissa, mitigaretur, eadem ad suos
remissa. Hoc esset perfectum consilium, sine dubio
ad plagam discordiae mitigandam satis idoneum.
Sed adhuc arca inter fines ac terminos Philisthinorum
tenetur, dum episcopi, abbates, abbatissae,
facta electione, ad palatium ire compelluntur, quatenus
a rege, nescio quae regalia suscipiant; de
quibus regi vel hominium vel fidelitatis sacramentum
faciant. Adhuc ergo principes consilio salubriori
utantur, ut episcopis, abbatibus, abbatissis
plenam libertatem dimittant, nec in spiritualibus
dignitatibus sanctam Dei Ecclesiam ulterius angariare
praesumant.
CAPUT III. Ab Aedificio Dei arcendi sunt, et puniendi clerici a vita communi et apostolica abhorrentes, nec audiendi ii, qui Ludovici Pii constitutione proprietatem defendunt.