PL 194, col. 1203

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

pro nobis contra illos. Si ergo illi sunt pro
nobis, quis contra nos?
Deus est, qui habitare facit unius moris in domo.
Ludovicus autem rex in quodam suo libello clericos
absolvens a domo unius moris, permittit illis
domos, proprietates et diversi moris. Per hunc ergo
libellum se tentant munire; qui cum dicantur canonici,
nolunt tamen proprietatibus carere. Quid
ergo dicamus hunc libellum, nisi quoddam vinculum,
quo illi clerici velut quidam vituli ligantur in
domibus suis, ut non exeant cum arca foederis?
procul sit, procul sit hic libellus a nostro aedificio,
quia non concordat illi fundamento, cui lapis angularis
superponitur. Qui diversos parietes connectens,
utraque facit unum; cui tanquam lapides vivi superaedificantur

fratres habitantes in unum; super
quod etiam aedificatur civitas, cujus participatio
ejus in idipsum. Libellus ergo ille a nobis sub anathemate
ponatur; imo jam sub anathemate positus
a nostro aedificio removeatur, quoniam in eo contra
illum evangelizatur, qui dixit: Si quis vobis evangelizaverit
praeter id, quod evangelizavimus vobis,
anathema sit [(Gal. I, 9)]
. Nam cum nostrum aedificium
tendat in id ipsum; ille libellus non cum
Christo colligit in id ipsum, sed spargit clericos in
diversum. Ideo autem a nobis non tam auctor quam
libellus ipse damnatur, quoniam auctor ipsius Ludovicus,
prae nimia pietate sua Pius agnominatur:
et ideo non diffidimus hunc salvatum, sic tamen,
quasi per ignem. Oportuit enim ut propter suum

aedificium pateretur detrimentum, quia non de auro,
argento ac lapidibus pretiosis, sed de lignis, feno ac
stipula fuit constructum. Si ergo aedificator pro pietate
meruit salvari, oportuit hunc per ignem purgari.
Namque ut ex ore suo non pius, sed nequam
servus convinceretur, fundatissimas Patrum auctoritates
apostolicam et communem vitam clericorum
firmissime approbantes, in unum collectas velut
fundamentum praemisit. In quo fundamento aedificium
praesignatur per omnia rotundum; quod tanquam
circulus aequaliter a medio distans, ita reducitur
in id ipsum, ut in eo cernatur civitas, cujus
participatio ejus in id ipsum. Praemisso autem
tali fundamento, quod postea a Ludovico superaedificatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.