PL 194, col. 1204

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

non bene rotundatum circa unitatis indivisibile
punctum, sic invenitur angulatum, ut nullo
modo unitatis medium respiciatur; sed per domos
proprias, quasi per varios angulos, ita divaricatur,
ut a fundamento praemisso nullatenus fulciatur.
Ut ergo dejiciatur aedificatio illa prava, non est
opus extrinsecas machinas adhibere, sed fundamentum
ipsum aliquantulum movere, et cadet sine
dubio, quidquid non recte coaptatum est fundamento.
Quia si contra illos proprietarios auctoritates,
quae ibidem continentur, ab episcopis moveantur,
atque ad illas observandas ipsi clerici pontificali
auctoritate constringantur, necesse est illos
aut regulam suam regulae Christi non esse contrariam
probare, aut illa deserta, regulam apostolorum

suscipere; cui vident omnes orthodoxorum Patrum
auctoritates consonare. Quod si noluerint; sed
suam sectam defendere praesumpserint, portabunt
anathema, quoniam evangelizant apostolis contraria.
Sunt ergo excommunicandi; aut si hoc prae
multitudine eorum atque inolita malorum consuetudine
fieri non potest, ab ecclesiastico ministerio
simul ac stipendio removendi, ut eis tanquam vitulis
domi reclusis nullum lac praebendalis alimoniae
ab episcopis, quibus jugum Domini super impositum
est, praebeatur. Qui, si ad hoc reflectunt, ut
vitulis post tergum ligatis lac porrigant, arcam Domini
non recte ad domum solis portant. Quoniam
a veritate et sanctorum Patrum auctoritate multum
exorbitant, si stipendia solis Deo militantibus debita

illis conferant; quos constat non Deo militare,
Apostolo dicente, quod Nemo militans Deo implicat
se negotiis saecularibus [(II Tim. II, 4)]
.
Huc accedit, quod sanctus martyr et papa Urbanus
omnes Ecclesiae facultates in episcoporum manu
esse affirmat, ut unusquisque episcopus communem
vitam in clero per matrices ecclesias ex his
ordinare, et ordinatam sustentare satagat. Hic etiam
dicit anathema Maranatha illi esse, qui hanc institutionem
praesumpserit violare. Huic concordant
caeteri orthodoxi Patres, clericos proprietarios ab
Ecclesiae stipendio removentes. Quamvis beatus
Gregorius Anglorum clericis proprium retinentibus
propter novellam tunc illius gentis plantationem ecclesiastica

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.