PL 194, col. 1205
Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne
stipendia dare permiserit, quos tamen ad
sacros ordines nec admittendos, nec intra congregationes
clericorum communiter viventium pascendos
in suo decreto significavit; statuens ut extra congregationes
et extra sacros ordines ita pascerentur
pro illius temporis necessitate, ut nec episcopo licitum
esset seorsum ab his clericis vivere, qui et
sacris ordinibus fungebantur, et claustraliter sociati
ab episcopo per oeconomum pascebantur.
Ipse quoque beatus Gregorius, communis vitae
propagator sanctissimus, ita cum clericis suis vixit,
ut scriptor vitae illius apostolicam et primitivam
Ecclesiae vitam testetur ab illo et sub illo fuisse resuscitatam.
Ex quo potest colligi, quantum ei communis
vitae cura fuerit: quam et ipse, sicut monachus
cum monachis didicerat, sic in pontificem
exaltatus ipsam cum clericis non solum servavit;
sed etiam in remotis Angliae partibus observari
mandavit, utens legitimo docendi ordine, quia, sicut
de Domino scriptum est: Coepit facere et docere [(Act. I, 1)]
.
Frustra enim docuisset, nisi quod docuit,
primo ipse fecisset. Sciens itaque ad hujus
sanctae institutionis propagationem plurimum valere,
si episcopus primo in suo episcopio regulariter
vivat, ac deinde per ecclesias illi subjectas regularem
vitam instituat; taliter in suis decretis informavit
episcopos, ut non haberent milites ministros
ad similitudinem regum, in quorum domibus
hi sunt, qui mollibus vestiuntur: sed contenti essent
cubiculariis, de solis clericorum vel monachorum
religiosis congregationibus electis; cum quibus ita
viverent, ut nemini de se murmurandi occasionem
praeberent.
CAPUT IV. Quantum sanctus Augustinus vitam clericorum communem et apostolicam promoverit, ac contra vitium proprietatis in iisdem fuerit detestatus.
Beatus quoque Augustinus tanta constantia contra
proprietarios clericos utebatur; ut, si quis suorum
a communi vita recederet (licet illi propter
multos defensores, quos talibus non deesse conqueritur,