PL 194, col. 1447
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
prophetarum in celeritate operis et impendiis sumptuum
Adde etiam idem ipsum templum a filiis transmigrationis,
ut dictum est, reaedificatum, rex Graecorum
Antiochus profanare non timuit [(I Mach. II,
3, 5)] , sed obsistentibus ei Machabaeis, ac pro patriis
legibus pugnantibus, in manibus eorum opus, Domino
cooperante, prosperatum est; et civitate ac
templo receptis, denuo ac eis templum consecratum,
et coronis aureis perornatum est [(II Mach. X)] .
Post quae omnia funestus, ut praemissum est, Herodes
manum apposuit, idemque templum ad solum
diruens in duplam altitudinem reformavit ex tam
politis et praegrandibus lapidibus, ut, quod supra
quoque commemoratum est, admirantes discipuli
dicerent Domino: Magister, aspice quales lapides, et
quales structurae? [(Marc. XIII, 1.)]
Quibus et quod
notum est, Dominus respondit: Amen, inquiens, dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui
non destruatur
[(ibid., 2)]
.
CAPUT II. De spiritali intelligentia dimensionum templi.
Sed quorsum ista? Nimirum quia operae pretium
scire est ea, quae in templi illius manufacti fabrica
typice praecesserunt, nunc in Ecclesia, quae verum
Dei templum est, in veritate actitari, et ad nostra
usque tempora esse actitata. Verus namque Salomon,
id est pacificus Dominus noster Jesus Christus,
qui est pax nostra [(Eph. II, 14)]
, et spiritus
ejus, verum et vivum Dei vivi templum Ecclesiam
sanctam ex vivis lapidibus construxit, cujus et dimensiones
ad instar illius templi manufacti quod
hujus veritatis, velut umbra praecesserat procuravit.
CAPUT III. Longitudo templi.
Longitudo siquidem illius templi manufacti LX
cubitorum cum oraculo exstitit. Nam XX cubitos
oraculum tam in longitudine, quam in latitudine
simul et altitudine, id est quadrati cubiti speciem
tenuit, quo sanctorum et spiritualium in Ecclesia
perfectio significata est; quos nec prospera extollunt,
nec adversa dejiciunt, sed semper aequalis
sunt animi, spe gaudentes, in tribulatione patientes,
necessitatibus sanctorum communicantes [(Rom. XII,
13)]
. In his namque tribus sanctorum et perfectorum
quasi quasdam, imo vere spirituales dimensiones
tenes. Nam, quod spe gaudent, altitudinis
est; quod tribulatione patientes, longitudinis;
quod necessitatibus sanctorum communicant, latitudinis
est. Charitate namque ad proximum tendi spiritualiter
dilatari est. Longitudo vero domus pro
foribus oraculi XL cubitorum exstitit; quo nimirum
numero passiones hujus vitae significantur, in
qua Ecclesia pro Christo suis persecutionibus et
passionibus atterenda est.
Quo videlicet sacramento Moyses et Elias pro suis
pariter et populi peccatis XL diebus ab omni cibo
abstinuerunt. Ipse quoque Dominus item XL dierum