PL 194, col. 1448

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

jejunio abstinens, pro nostris iniquitatibus, quasi
quadraginta plagis legalibus vapulavit. Quia enim
mundus ex quatuor elementis subsistit, et quatuor
decurrit temporibus; cujus amorem conditoris
amori praehabentes, decalogi legem violavimus, juro
quater decies vapulamus, id est patientiam nostrae
longanimitatis per omnia praesentis vitae tentamenta
extendimus, affirmante nimirum Apostolo: Quoniam
non sunt condignae passiones hujus temporis ad
superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII, 18)]
.
Cui mysterio et illud concinit, quod
tota templi longitudo LX cubitorum tendebatur.
Quia enim homo sexto die conditus est, totique
visibilium creaturae praelatus; qui et ipse amori
Creatoris se ipsum praehabuit, nimioque sui amore

naturalis legis in se decalogum corrupit; jure etiam
longitudo patientiae ejus sexies denaria esse debet,
ut quidquid creatura sex diebus condita homini
tentamentorum inferre valet, omnia pro Christo et
lege ipsius ferre paratus sit.
Divisit autem Domini pietas ipsa contra Ecclesiam
tentamenta surgentia, sicut dictum est ad
Job: Dividitur aestus super terram [(Job XXXVIII, 24)]
,
ut, cum omnia tentamentorum genera percurrere
habeat, nullumque ei tempus a tentamentis liberum
transeat: raro tamen, vel nunquam contra
eam, nisi forte in ultima Antichristi persecutione
simul universa consurgant; sed breviavit Dominus
et dies illos. Qui nisi fuissent breviati, non fieret

salva omnis caro [(Matth. XXIV, 22)]
. Fidelis namque
Deus est, qui non patietur Ecclesiam suam, sicut nec
ullum Ecclesiae membrum, quod praedestinavit in
gloriam, tentari supra id, quod potest: sed faciet
cum tentatione proventum, ut possit sustinere [(I Cor.
X, 13)]
. Et inde est, quod patientia sanctorum non
peribit in finem [(Psal. IX, 19)]
: quae, ut diximus,
patientia pro Dei legibus usque ad mortem habita
decies senaria, vel sexies dena templi non manu
facti, quod est Ecclesia, longitudo est.
CAPUT IV. De latitudine templi.
Latitudo quoque templi hujus, quod Ecclesiam
intelligimus, ad instar illius manu facti templi, vicenis
cubitis tenditur; qui numerus binarius decenus

est, latitudinem charitatis significans, quae ad
proximum tenditur, minusque quam inter duos haberi
non potest. Oportet autem ut et decena sit, quatenus
legis decalogum non transgrediatur; alioqui
faciens et diligens iniquitatem, odisset animam
suam, sicque nec proximum tanquam se ipsum
diligere posset, cum utique nec se ipsum diligeret.
Qui autem ordinate se ipsum diligit, primo ac prae
omnibus suum principium, quod est Deus, diligit.
Diligens vero Deum, ejus, quem diligit, mandata
custodit. Sicque secure se ad proximum charitas
tendit; Dei ac suimet dilectione formata: et obedit
jam ordinate praecepto dicentis: Diliges proximum
tuum sicut te ipsum [(Matth. XXII, 30)]
. In quo nimirum
uno sermone omne completur mandatum. Sit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.