PL 194, col. 1449

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

ergo decena charitas, ut primo se ipsum homo secundum
Deum, et ejus mandata diligat. Denarius
vero hic duplicetur, ut se ad proximum tendat. Dumque
primo quod tibi fieri legaliter non vis, nec proximo
facis: quae utique charitas initialis est; ac
deinde, quod tibi fieri legaliter vis et proximo impendis,
quod perfectionis est: templi utique sancti,
in quo inhabitat Deus, bis denorum cubitorum latitudinem
implesti. Templum enim Dei sancta haec
decet latitudo in longitudine dierum, in qua binarius
se ad proximum tendit et decalogum legis non
excedit.
CAPUT V. De altitudine templi.
Templi sane altitudo, quae secundum Regum volumen

tricenis cubitis tenditur [(III Reg. VI, 2)] , secundum
Paralipomenon CXX cubitorum fuisse dicitur [(II Paral. XXIII, 4)] .
At ne sacra haec testimonia
[invicem] alterum adversari videantur, recte
intelligitur, ea quae triginta cubitorum exstitit, ad
inferius tabulatum pertingere: ea vero, quae CXX
cubitorum, ad summum usque templi fastigium pertendere.
Tria enim coenacula domus continebat:
infimum, medium et supremum, per quae tres Ecclesiae
ordines, id est conjugatos, continentes et doctores
praefiguratos agnoscimus: qui et per tres viros,
Noe, Daniel et Job in prophetia Ezechielis praesignati
sunt [(Ezech. XIV, 20)] . Sive autem in XXX,
sive in CXX cubitorum altitudine spei nostrae, quae
secundum fidem est, sublimitas innuitur. Sicut enim

nunc in Patrem Deum omnipotentem et in ejus Filium
unigenitum atque in sanctum amborum Spiritum
credimus: ita nos ejusdem sanctae Trinitatis
visione beatificandos speramus. Quam utique spei
nostrae celsitudinem Joannes nobis apostolus commendat
dicens: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum apparuit, quid erimus. Scimus quoniam, cum
apparuerit, similes ei erimus. Videbimus enim eum
sicuti est [(I Joan. III, 2)]
.
Altitudo sane CXX cubitorum ad summum templi
usque pinnaculum pertingens, summae numeri electorum
mihi videtur congruere, in quos in initio
nascentis Ecclesiae, veri scilicet Dei templi gratia
Spiritus sancti effusa est. Erat enim, ut Lucas

ait, turba hominum simul fere CXX [(Act. I, 15)] .
Quare autem in templi manu facti Domino sanctificanda
altitudine, vel in electorum summa Spiritus
sancti adventu consecranda Deo hic numerus
complacuerit, requirendum existimo. Non
enim magno vacare crediderim mysterio, quod
notatur in facto. Etenim ipsum, de quo loquimur,
templum manu factum in eamdem CXX cubitorum
altitudinem, non sine Dei nutu, licet per funestum
Herodem, ut praediximus, reformatum est, antequam
Dominus in ipso cum oblatione a parentibus
praesentaretur, quae maxima erat ejusdem
templi sanctificatio et gloria. Unde et per prophetam
praedictum est: quia major erit gloria domus
hujus novissimae plus quam primae [(Agg. II, 10)]
. Sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.