PL 194, col. 1450

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

electorum quoque summa non ante a Spiritu
sancto consecrata Deo in templum est, quam ad
numerum hunc a Deo praefinitum pervenit. Igitur
pro nostra mediocritate hujus sacrati, ac Deo
complaciti numeri scrutemur sacramentum.
Omnibus sacrae Scripturae studiosis cognitum numerum quindecim,
propter duas partes ipsius,
commendabilem existere, quae sunt septem et octo.
Nam, dicente Salomone: Da partes septem, nec
non et octo [(Eccle. XI, 2)]
. Septem partes damus,
dum secundum legem mandati veteris, spiritualiter
sabbatizantes, a vitiis feriamur. Octo vero partes
damus, dum secundum novae legis rationem
nos per octo virtutum gradus exercentes ad octonariam
beatitudinis tendimus remunerationem.

Propter hoc et octavus dies Dominica resurrectione
consecratus est. Octonarius primus in numeris
cubicis est, aeternae beatitudinis nobis in
anima et corpore stabilitatem simul et soliditatem
designans. Sicut septenarius quoque nobis
non solum sabbati spiritualis feriationem indicit;
sed et septem sancti Spiritus donorum, per quae
ad virtutes fecundamur, participationem promittit.
Has itaque duas quindenarii partes septem videlicet
et octo in nostrae pio conversationis studio
in unum conjungimus: et quasi quindecim graduum
canticum Deo accepte canimus, dum feriantes
a vitiis, septem quoque spirituum donis ditati,
per octo virtutum exercitia, ad octonarium beatitudinum

culmen Christo conresurgentes pertingimus.
Sed, quid haec, inquies, ad numerum CXX cujus
mysterium quaeritur, pertinent? Multum per omnem
modum. Nam, si ab uno incipiens et eo numero,
qui apud arithmeticos aggregativus dicitur,
numerando ad quindecim usque procedas, centum
viginti in numero complesti. Qui etiam numerus
in plano dispositus, formam trianguli exhibet:
cujus tres extremae lineae invicem reductae aequalis
exstent longitudinis, qualibet earum quindecim
in se unitates retinente. Et quid hujus mysterio
numeri pulchrius? In quo et trianguli species
fidem sanctae Trinitatis informat; et quindenarius

in extremis finibus triangulae figurae tripliciter
occurrens, in duabus partibus suis, septenario
videlicet et octonario mores instruit; insuper
et beatitudinis per immutabilem statum fidelibus
repromittit. Propter hoc, ut aestimo et originali
mundo, qui per aquas periit, iste annorum numerus,
id est CXX, ad poenitentiam indultus est, dicente
Domino ad Noe: Eruntque dies hominis centum
viginti anni [(Gen. VI, 3)]
. Ut sciret homo
evangelicus per Spiritum a Deo doctus, hanc ipsi
Deo gratam esse, atque sufficientem ad placandum
poenitentiam, quae et in fide sanctae Trinitatis agitur,
et quam feriatio a vitiis, studiumque virtutum
comitatur. Qui enim sic per septenarium et
octonarium poenitet, quasi per CXX annos Deo satisfaciens,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.