PL 194, col. 1451

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

non solum sabbatizans a vitiis, aeternae
et extremae ultionis evadit supplicium, sed et
culmen virtutum, atque beatitudinis aeternae consequitur
octonarium, dicente Domino: Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum,
etc. [(Matth. V, 3)] .
CAPUT VI. De dimensionibus recapitulatio et spirituali ornatu templi.
Istae itaque dimensiones: haec longitudo fidelis
patientiae ac fidei omnia propter Dominum sustinentis;
haec amplitudo charitatis se ad proximum
in Deo et propter Deum dilatantis; haec sublimitas
coelestis conversationis et spei, se in Deum
erigentis, gratum Deo templum, sanctam ejus Ecclesiam

efficiunt: LX in longum, XX in latum;
XXX vel etiam CXX in altum spirituales cubitos
obtinentem. Hujus templi aurum divinitatis notitia,
cultus et amor est. Argentum ejus in divinis
rebus eloquentia. Pretiosi lapides ejus, virtutum
margaritae sunt. Thymiama ejus bonae opinionis
fragrantia. Thus lucidissimum ejus, conscientiae
puritas et orationum incensa sunt. Altare thymiamatis
ejus, Christus Jesus sanctorum preces et
orationes excipiens. Altare quoque holocausti et
sacrificiorum, et victimarum idem Christus est;
poenitentiam conversorum et vota quoque fidelium
non repellens. Singuli templi hujus lapides, quique
fideles. Tabulata auro affigendo praeparata
pietas cordium, devotio mentium est.
Non nobis vacat, nec propositum est, per singula
spirituales templi hujus structuras vel ornatus
perstringere; sed ista intulisse sufficiat; quatenus
sciamus Deo fabricatori ejus majorem de
hoc templo, quam de quolibet manufacto quantumlibet
ornato, vel amplo curam existere. Nam caetera
omnia manu facta Dei templa propter istud
facta sunt et fiunt. Ista vero domus pro suimet
ipsius pretio a Domino Jesu Christo propriae praedicationis
labore, imo et mortis ejus impendio fabricata,
Spirituque sancto de coelo misso consecrata
est. Itaque, quantum haec domus omni templo
praestat manu facto, tanto ejus profanatio
abominabilior, Deoque et hominibus detestabilior
est, et esse debet. Quod vero in rebus detestabilius,

Christoque magis contrarium est, hoc sibi
vindicare Antichristum, dubitari non potest.
CAPUT VII. Adaptatio ad Ecclesiam eorum, quae in templo illo facta sunt.
Ea propter quanta malignatus est inimicus in
hoc sancto Dei templo, quod est Ecclesia; insuper
vero et in illo Jerosolymis in hujus typum facto.
Quanta item, nimirum in figura passionum et
agonum Ecclesiae, Domino permittente, idem inimicus
malignatus sit, perstringere, atque invicem
sibi, veritatem et umbram conferre, Deo favente,
curabo; ut de abominatione quoque desolationis,
qualis, et in quo templo quaerenda sit, a bono

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.