PL 194, col. 1454

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

sunt, in Ecclesia, et contra Ecclesiam Dei actitari,
machinante diabolo, coepit.
CAPUT X. De statu Ecclesiae temporibus Heinrici IV quomodo temporibus et actis Antiochi congruant.
Postquam enim per sanctos et illustres viros,
devictis haeresibus, Ecclesia victoriam et pacem obtinuit;
cum interim quoque divitiis et honoribus
regalibus eadem Ecclesia per reges et principes aucta
simul et cumulata est, ambitiosorum pervicacia,
quasi intestino bello eam vastare coepit. Si quidem
et reges a temporibus Caroli Magni, ex concessione
quorumdam Romanorum pontificum, videlicet Leonis
III et Adriani II, ecclesiasticarum sibi dignitatum
investituras vindicabant, et persaepe in Ecclesia

Dei, non quos volebat, sed quos volebant in
episcopalium sedium apicem exaltabant, et quos
volebant, humiliabant. Quorum tamen regum nonnulli
circa hujus cladis principia modestius se in
his, atque temperantius agebant, nimirum electionibus
ecclesiasticis, in concedendis honoribus, deferendo,
ipsasque dignitates non ad gratiam seu
pecuniae pretium, quin potius ad morum et scientiae
praerogativam largiendo.
At vero, ubi ad reges ventum est qui ignorabant
Joseph, Ecclesia, quae erat domina, facta est ancilla.
Et sicut quando tribus Dan coepit sibi quaerere
possessionem, cum jam non esset rex in Israel, sed
unusquisque, quod bonum sibi videbatur, hoc faciebat,

cum jam in Ecclesia Dei vel in domo Michae
coepit esse idolum, et sacerdos conductitius;
non electio cleri, non consensus honoratorum, non
petitio populi, in ordinandis episcopis quaerebatur;
non sanctitati vitae, non scientiae illustriori delatum
est [(Jud. XVII, 18)] ; sed, quicunque volebat,
implebat manum suam, et factus est sacerdos non
jam Domini, sed mammonae, ac principis hujus
mundi dicentis: Haec omnia tibi dabo, si cadens
adoraveris me [(Matth. IV, 9)]
. Quid enim erat nisi
diaboli principis hujus mundi in maligno positi
adoratio? Principum, in quibus superbiae et avaritiae
spiritus habitabat, ad hoc clientelae deservire;
ut quisque illis familiarius deserviens, dignitatis
ecclesiasticae alicujus apicem citius consequi potuisset.

Cum taliter, aliunde videlicet ascendentes,
non ad aliud, nisi ut essent haeretici, promoverentur?
Nam et ipsi, talium ordinatores, dicti episcopi,
cum essent indubitati Simoniaci, jam olim in
suo auctore a magno Simone Petro, aliisque successoribus
ejus legitimis praedamnati, nihil praeter
damnationem, quam habuerunt, suis ordinatis conferre
potuerunt; ipsique talium ordinati, per eorum
manus impositionem vulneratum ab eis caput reportaverunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.