PL 194, col. 1463
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
plantatio legitimi germinis in civitate illa sancta
resuscitata palmites suos inde jam late extendit, bonorum
cordium glebis id facile ac libenter recipientibus;
quod primitus ab ipsa dextra Domini in propriae
coloniae agello plantatum sit. Persecutio quoque
huic bono cooperata est. Nam dum a civitatibus
meliores clerici, eo quod excommunicato principi,
ejusque fautoribus et communicatoribus suam
subtraherent communionem, pellerentur: in silvis
ac suburbanis agellis cohabitantes, ubi eos, quibus
Deus inspiravit, fideles ac potentes quidam tutati
sunt, ea coeperunt conversationis norma degere,
quam Christo, pro quo et persecutionem sustinebant,
maxime complacitam agnovissent. Sicque in
clero et in monachatu apostolicae institutionis vita,
quae primo in desertis ac silvosis locis reviruit, paulatim
etiam antiqua et suburbana coenobia revisit,
ejectis inde malis colonis, vel in melius commutatis,
sicut scriptum est: Pinguescent speciosa deserti, et
exsultatione colles accingentur [(Psal. LXIV, 13)]
. Alia
quoque Scriptura dicit: et vineam suam locabit
aliis agricolis [(Matth. XXI, 41)]
.
Eodem quoque tempore canones antiqui de continentia
ministrorum sacri altaris innovari, novis
accedentibus praeceptis, coeperunt, alioquin incontinenter
viventium. Simoniacorum quoque et conductitiorum
missas audire populo indubitanter scienti
prohibitum tribus his Romanis pontificibus, Nicolao,
Gregorio atque isto, de quo loquimur, Urbano, eadem
successive quasi uno ore contestantibus atque
praecipientibus, quatenus in ore duorum vel trium
testium staret omne verbum. Et Urbano quidem
contigit, ut in manus adversariorum fraudulenter
adductus, in una turrium urbis Romae aliquandiu
captivus teneretur.
CAPUT XVII. Rudbertus papam liberat.
Sed inde eum divina clementia eripuit per manum
Rudberti, cognomento Guiscardi, magna regione
Urbis incendio conflagrata, turrique interim
expugnata, dum populus ad incendia festinans illic
occupatus teneretur. Itaque, Domino cooperante,
liberatus in Franciam rediit, ibique confidenter
agens quae apostolici erant officii, in Heinricum excommunicationis
sententiam renovat; litteris et legationibus
fideles ad standum et agendum pro Ecclesia
confortat. Ipsos namque Francigenas inter se
pro terris ac terrenis litigantes ad pacem revocat,
suadens eis, et Urbano inter eos ore perorans ut,
si eis otium displiceret ac terra propria angusta
videretur, ad terras Orientis contenderent, ibique
pro receptione sanctae civitatis ac sepulcri Domini
de manu gentilium ereptione satagerent: ubi eis
aut gloriose, Domino dante, triumphare contingeret,
aut gloriosius esset mori pro Christo, felicesque
fore, qui aut Christo vincerent, aut pro Christo morerentur.
Et verbum ejus ad victoriam pervenit,