PL 194, col. 1464

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

Domino cooperante,
et sermonem effectui mancipante, sequentibus signis
[(Marc. XVI, 20)]
; et adjuvantibus
virtutibus angelicis, atque ut supra dictum
est, visibiliter praesentiam suam exhibentibus.
In Urbe vero Guibertus, quem Clementem dicebant,
satis agebat pro sectae suae pariter ac Heinricianae
tyrannidis principatu, exhibens nimirum
seipsum veram abominationis desolationem, de qua
nobis nunc sermo est, stantem in loco sancto, in
sede videlicet beati Petri, simulacrum pontificis residens
abominandum. Super qua re quidam dialogi
specie scholastice lusit verbis amborum alternantibus
hoc modo:
Diceris Urbanus, cum sis projectus ab Urbe:
Vel muta nomen, vel regrediaris in Urbem.
Item:
Nomen habes Clemens, sed clemens non potes esse,
Cum tibi solvendi sit tradita nulla potestas.
CAPUT XVIII. Henricus levatur in regem contra patrem.
Interea quam plurimis ex principibus, aliisque
viris virtutis sententiam excommunicationis formidantibus,
et cum Ecclesia ac pro Ecclesia sentientibus,
Urbani quoque papae hortatu accedente, complacuit,
quatenus Heinricum filium Heinrici levarent
in regem, sperantes se per filium legitime regnantem
posse patris tyrannidi resistere; quod et factum
est. Levato sane filio in regem et in civitatem Ratisponam

tendenti, pater cum multitudine armatorum,
duce Boemico et marchione superioris Pannoniae
ipsi auxilium ferentibus, occurrit; sed pugnae
congressus fluvio, qui Regin dicitur, interceptus
est. Dum vero mora interponitur, principes
jam dicti, quibusdam sponsionibus acceptis de parte
patris ad filium accedunt. Atque ex tunc pater Heinricus
fugabatur, impingebatur, minuebatur, ita ut
principum penitus destitutus auxilio, filio tandem
preces atque supplicationes porrigeret, quatenus ei
private vivendi securitas concederetur: factumque
est ut in celebri quoque curia coronam imperialem
resignaret, petens ab excommunicatione, qua tenebatur,
absolvi, et ecclesiasticae communioni restitui.
Sed petitionis effectum consecutus non est, timentibus

nimirum et caventibus catholicis; ne forte
absolutus aliqua Ecclesiae vel imperio contraria moliretur.
Unde et absque communione servatur in
quodam castro, in tantum abominabilis effectus, ut
reliquias ciborum ejus pro communione videlicet
Ecclesiae conservanda, etiam garziones et minimi
pueri non contingerent, sed canibus, ipso vidente,
projicerent.
Testatur haec epistola ab eo ad principes missa,
de ipsa, qua tenebatur custodia, in qua et hoc inter
caetera lamentando conqueritur, « quod in sancta
natalis Domini nocte, omnibus Christianis ad ecclesias
festinantibus, et sacra mysteria participantibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.