PL 194, col. 1465

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

Christus, qui omnibus ad salutem est natus,
sibi soli sit negatus; » justo equidem Dei judicio.
Nam, qui multos episcopos et sacerdotes propriis
sedibus expulerat, juste etiam ipse regno privatus
est, et qui alios injuste in vincula conjecerat, vinctus
et custodiae mancipatus est; et, qui sacra mysteria
sanctissima natalis Dominici nocte polluerat,
justissime et ipse eorumdem mysteriorum indignus
et expers habitus est. Et poenitentia illius qualis
exstiterit, Dominus viderit. Absque communione
vero Ecclesiae vitam finivit.
CAPUT XIX. De Heinrico V, et ejus tyrannide.
Filius itaque confirmatus in regno, primo modeste
agere, affabilem se exhibere, jura ecclesiasticae

libertati conservare. At simulata pro affectato regno
et imperio pietas, velut auri superinducti species,
ubi paululum usu dominandi detrita est, coepit apparere,
qualis apud se intus fuerit. Qualem vero se
in causis saeculi exhibuerit, dicere nihil nostra interest;
sed, in causis Ecclesiae qualis detectus sit, perstringere,
non abs re arbitramur, si forte abominationem
desolationis in loco sancto stantem, de
qua nobis inquisitio est, etiam in ejus actibus invenire
valeamus.
CAPUT XX. Wicbertus abjicitur.
Interim dum inter duos Heinricos patrem et filium
haec, quae dicta sunt, geruntur, deturbato et

abjecto ex consensu Heinrici junioris, Wicberto,
qui Clemens dicebatur, Urbanus papa ad Urbem
rediit; quo et ipso diem obeunte, Paschalis (II) succedit,
optimus et ipse legis Dei ac paternarum traditionum,
seu libertatis ecclesiasticae aemulator existens.
At vero et Heinricus rex per abrupta paterni
callis ingrediens, regno et imperio suo maximum
detrimentum reputabat, si episcopatuum investituras
liberas, sicut in sua sublimatione promiserat, permisisset:
omnem videlicet gloriam regni sui, velut
alter Aman, nihili reputans, nisi Mardochaeus, ordo
scilicet sacerdotalis, curam agens Ecclesiae, sponsae
regalis, ei, pro adipiscendis honoribus ecclesiasticis,
flecteret genu.
CAPUT XXI. Heinricus V sacerdotalia sibi usurpat.

Coepit igitur et ipse, obeuntibus episcopis, electiones
legitimas in substituendis aliis vel praevenire,
vel factas nihili pendere, episcopatus ad gratiam
personarum, ad pecuniae quoque vel obsequii acceptionem
conferre. Dumque ad eum Paschalis papa
paterna monita dirigeret, quibus eum ad viam revocabat,
quatenus, justitia regni sui contentus, pontificalia
sibi non usurparet, Ecclesiae Dei, matri
videlicet suae, honorem deferret, libertatem ejus,
quam in eligendis sacerdotibus habere deberet, non
temeraret. Bona verba, et quae rationabilia videri
poterant, reddidit, nisi sub lingua ejus labor et dolor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.