PL 194, col. 1499

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

non est paucis evolvere: siquidem in tempore
Hainriciani schismatis in meo Herlebaldo Mediolanense,
qui filiorum meorum, quos aiunt Patarenos,
prior exstitit, mortis atrocitatem incurri.
In Gregorio VII et Urbano Romanis pontificibus
persecutiones sustinui, in Pascali papa ejusque
clero, Manegoldo quoque Luterbacense, aliisque
quam plurimis captivatus et incarceratus sum. In
Eppone meo Salzburgense luminibus orbatus
sum, in Azelino Pataviense, aliisque multis virgis
usque ad horrorem videntium caesus sum, cum videlicet
in tempore Matathiae Machabaei quisque
meorum, inquinationem excommunicationis refugiens,
qua temporis illius principes detinebantur,
vix in publico apparere potuit, quod non statim ab

omnibus quasi monstrum abominandum proclamaretur.
At tamen idem pusiilus grex meus etiam sic
confidentiam regnaturae veritatis non amisit, sed
coram regibus et principibus veritatem confitens
sermones Christi non erubuit: unde et Pater coelestis
ipsum non erubescet. Sed et in illa tempestate
frater meus monasticus ordo quieti suae consulens,
vel intra sui se silentii claustra continuit, vel quod
erat deterius, etiam iniquitati consensit; cum ego
canonicus ordo in meis filiis usque ad mortem privatim
ac publice agonizarem. Quis enim etiam tunc
scandalizabatur, et ego non urebar? quis infirmabatur
et ego non infirmabar? si gloriari oportet, non
expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes
Domini. Scio quosdam institutionis meae

adhuc in carne viventes alumnos, non laneis sed lineis
tunicis et camisiis utentes, ac ne sit eorum
notabilis habitus caventes, neque vestibus, sed moribus
placere affectantes, scio, inquam tales, qui inter
jejuniorum ac lectionum et orationum studia, ac
caetera spiritualium exercitationum commercia crebrius
ac diutius odores paradisiacos naribus hauserint,
nonnunquam coelestium hymnodiarum sonos
mellifluae dulcedinis plenos, extra carnis sensum
facti, auditu divinissimo audierint; qui inter amoris
Dei, ac laudum cantica nonnunquam verbi Dei
oscula intus in animis perceperunt, quorum venter
super sensibili attactu sponsi ad opus eos spiritale
suscitantis saepius intremuerit; quorum oculis

spiritalibus multoties ab amicis sponsi murenulae
aureae vermiculatae argento factae sunt, formulis videlicet
visibilibus ad similitudinem doni spiritualis
in eos collati per angelorum ministeria mentibus
aeque ostensis. Scio hominem ejusmodi meae scholae
discipulum adhuc viventem in carne Theophilum
ante annos quatuordecim, qui factus in agonia, ac
prolixius inter odores paradisiacos expallens, et
hymnichans, ad inusitatum quemdam carnis ac spiritus
in Dominum exsultantis tremorem tam fortem,
quam suavem raptus sit, prae cujus fortitudine vix

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.