PL 194, col. 15

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

peregrinatione sub rege Babylonico, sed tandem
reversuros nos confidimus ad patriam, coelestem
videlicet Jerosolymam, ad quam proficisci nunc incipimus,
qui manentes in Ecclesia per fidem ambulamus,
te decet hymnus: te, non deos gentium
daemonia; decet hymnus, id est laus cum cantico.
Ubi? in Sion, id est in Ecclesia, quae secundum statum
sive motum peregrinationis, in qua per fidem
nunc ambulat, Sion, id est speculatio, dicitur; secundum
statum vero aeternitatis ad quam tendit,
Jerusalem, id est visio pacis, nominatur; quia tunc
videbit facie ad faciem quod nunc per speculum
videndo, Sion dicitur, id est speculatio. In hac Sion
te Deum verum decet hymnus ab illius civitatis
civibus. Nam, etsi aliquis illorum fuerit etiam in

fornace Babylonica secundum corporalis angustiae
detentionem et hominum despectionem, tamen,
quia spiritu spiritualia et coelestia speculatur, bene
trium puerorum cantat hymnum, qui neque ad adorandam
statuam auream, id est ad sectandam avaritiam
declinatur, neque igne Babylonico, quae turpissima
est immunditiae libido, perniciose uritur.
E contra, si civis aliquis Babylonicus amori saecularis
vel gloriae, vel concupiscentiae, vel utriusque
deditus, maxime avaritiae servus, quae est idolorum
servitus, fuerit in Sion, id est in praesenti et peregrinante
nunc Ecclesia, vel dignitatibus ecclesiasticis
honoratus, vel specie sanctitatis tanquam
civis Jerusalem palliatus; non te Deum verum decet
hymnus in talis confusionis vel una persona,

vel plurium synagoga; quia non est speciosa vel
pretiosa laus in ore peccatoris, maxime in obsequio
divino quae sua sunt, non quae Jesu Christi quaerentis,
quod est adorare auream statuam.
VI. Propterea namque in quatuor temporum jejuniis,
quibus hymnorum cantores ad sacros ordines
promoventur, trium puerorum post aureae statuae
contemptum, post incendium fornacis devictum,
subnectitur hymnus, ut instruantur ordinandi
quod, etsi cives dicantur et habentur Jerusalem,
non tamen decet eos hymnum Deo vero cantare,
vel altari sacro ministrare, nisi contempto prius
aureo simulacro exitialis avaritiae, victoque vel
exstincto in se libidinis igne piceo ac sulphureo,

quem rex Babylonis nutrit, rex Jerosolymitanus
detestatur et odit: quique non pueros Domini Spiritu
sancto vento roris protectos incendit, sed ministros
regis Chaldaeos incendit, qui eum nutriunt,
non exstinguunt. Porro tres pueri, omnes videlicet
pure colentes trinum in unitate Deum, non hunc
ignem in se nutriunt, sed jejuniis, vigiliis, orationibus,
caeterisque spiritualibus exercitiis restinguunt.
Et, cum restinctus fuerit, vel ut non sit,
quod senibus contingit aliquoties; vel certe, ut non
obsit, quanquam legi membrorum naturaliter insit,
quod juvenibus evenit; qui, etsi sentiunt in se carnis
concupiscentias, non tamen eunt post eas, neque
arma iniquitatis faciunt membra sua, legi Dei
mente serviendo, legique membrorum carnalium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.