PL 194, col. 16

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

in Spiritu sancto, tanquam vento roris flante, resistendo;
tunc demum, certificante illos Apostolo,
quod nihil damnationis est eis qui non secundum
carnem ambulant, quodque illis qui in carne ambulantes
non secundum carnem militant, corona
debetur tanquam legitime certantibus; accedant,
vocante illos Domino, ad sacros ordines accipiendos,
et hymnos Deo canendos; quia te decet hymnus,
Deus, in tali Sion tales cives etiam in medio
Babylonis, in medio nationis pravae, habente. Sed
peramplius et perfectius tibi reddetur votum in Jerusalem
illa, quae sursum est, libera penitus ab
omni confusione Babylonica, quae est mater
nostra.
VII. Non omnium est illa trium puerorum perfectio,

ut hymnum cantare possint in terra aliena.
Unde et dicunt: «Quomodo cantabimus canticum
Domini in terra aliena?»
[(Psal. CXXXVI, 4.)]
Sed in
Jerusalem tibi reddetur votum ab omnibus Jerosolymitanis
civibus, quando caro humana, quae nunc
terra est aliena corruptibilis, scilicet sua corruptione
aggravans animam quantumlibet spiritualibus
ac coelestibus intentam, fuerit in electis omnino
incorruptibilis et impassibilis. Nunc vero, etsi vento
roris flante viri spiritales afflati et refrigerati cantant
hymnum Domini in terra aliena, tamen et illi
crebro suspendunt organa in salicibus in medio
Babylonis: et qui sunt fragiles, adhuc in lucta carnis
inferiores, omnino conticescunt ab hymnorum
cantico exsultativo, ac super flumina Babylonis residentes,

dulce habent flere, suisque pascuntur
lacrymis, manducando simul panem doloris. Mente
igitur in Jerusalem supernam proficiscentes, illiusque
memoriam in principio laetitiae suae ponentes,
vota laudis, et gratiarum actiones vovent, quae tandem
in Jerusalem persolvent ac reddent.
VIII. Sed, quoniam antequam perveniatur in
illam Jerusalem, dum proficisci nunc incipimus, et
in convertendo captivitatem Sion, quasi laxata captivitate,
restincto per martyrum sanguine Babylonico
igne, alteram Babyloniam, id est Romam videmus,
et gaudemus in civitatem Sion commutatam;
te decet hymnus, Deus, in Sion, id est in Ecclesia
catholica Petri apostoli fide firmata, et per

apostolos virosque apostolicos erudita, quasi per
Jeremiam et Aggaeum. Petrus quippe apostolus, qui
respiciente se Domino flevit amare tanquam in lamentationibus
Jeremiae, peregrinos cives Jerusalem
docet seminare in lacrymis, quod post metatur in
exsultatione. Cui sociatur Paulus apostolus, velut
alter Aggaeus, quod interpretatur solemnis vel sublimis;
quoniam raptus usque ad tertium coelum,
solemniter et sublimiter est magnitudine revelationum
glorificatus, et tanquam vas electionis vere
digne est glorificandus. Vel, quia Jeremias multimoda
passione attritus et tandem martyrio coronatus
est, per illum significari potest martyrum
candidatus exercitus. Per Aggaeum vero in convertendo
captivitatem Sion factum sicut consolatum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.