PL 194, col. 1501

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

alio quoque tempore, dum altari missam celebraturus
assisteret, ubi ad canonem, et actionem coelestium
mysteriorum ventum est, visus est tanquam
ignis quidam circa ipsum consurgere, qui
paulatim adauctus tandem totum sacerdotem involvit,
ita ut nihil aliud in eo, quam ignis videri potuisset;
mirumque dictu, quod muri, qui medius interfuit,
obstacula personae cujusdam fidelis, cui id videre
concessum est, contuitum impedire non valuerint,
quin duplici, et in viso, et in vidente miraculo, ignis
divinus per obstaculum parietis non aliter, quam
si nihil interfuisset, videretur. Item alio in tempore
eidem bonae fidei et dilectionis personae super eodem
sacerdote quoddam secretum revelatum est,
quod scitu forsitan non indignum sit. Erat ipse sacerdos

inter tabernacula Cedar alienae cujusdam, ut
videbatur, iniquitatis circumdatus caligine, in qua
sibi dissimulanda non tutum, quantum ad Dominum
fuisset silentium, et quam rursus non sine
persecutionis periculo discutere potuisset: cumque
super hac re inter suos sermocinaretur, non sine
quodam cordis sui vehementi calore dicens, utrumque
esse laudabile videlicet non existente, vel penitus
latente causa, pro qua pugnandum sit, in Christo
pace frui, et propter Christum causa id postulante
persecutionem pati, juxta dictum sapientis:
« Tempus belli et tempus pacis [(Eccle. III)] , » distinguentis;
medium vero torporem, in quo neque pax,
neque persecutio sit gloriosa, diceret viro ecclesiastico

penitus respuendum, ne videlicet ipse respui
mereatur a Domino dicente ad angelum Laodiciensis
ecclesiae: Utinam aut frigidus esses aut calidus,
sed quia neque frigidus es neque calidus, incipiam
te evomere ex ore meo. » Cum, inquam, talia
sacerdos praedictus sermocinaretur, seque his
atque aliis ejusmodi verbis ad ferendam persecutionem
animaret, persona illa praefata Christi, et
ipsius in Christo dilectrix, non nesciens, atque fideli
pietate recogitans in suis electis Christum et
esse, et loqui, dum inter verba vultum loquentis
contemplaretur, tale sibi incidit desiderium, ut in
corde suo optaret ac diceret ad eum: Utinam Christi
in te manentis et loquentis invisibile aliquod
experimentum valeam agnoscere! dumque secum

cogitationem tacita mente volveret, subito facies
loquentis, velut olim facies Moysi ex consortio
sermonis Domini splendida facta et quodam divino
dominici vultus splendore induta, atque ultra, quam
dici vel credi forsitan possit, in ipsam Christi faciem
splendidam et gloriosam commutata est, ut
praedicta persona videns haec et multum delectata,
in his a pio suo desiderio fraudata non sit, quo
Christum in suo sacerdote videre concupivit; cum
tamen inter haec ipse sacerdos non aliud, quam divinum
quemdam, solito tamen amplius, boni zeli
in semetipso fervorem senserit, sicut intra sacrificandum,
quando non aliud extra se, quam bonam
Dei gratiam sibi inesse persensit. Et haec sunt
dona tua, Christe, atque haec largitas donationum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.