PL 194, col. 1506
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
Dei [(Matth. IV)] : » ita et lingua non solum humanis,
sed et divini eloquii, vel colloquii minister creata
est, nec se addicet de immoderatione silentii apud
homines, cui cum Domino, et angelis miscere per
orationes colloquia concessum sit; quod in lingua
quoque tunicae pelliciae significari non inconvenienter
intelligitur, hanc etenim quia interdum propter
usum calore corpus confovendi ac frigoris repellendi
claudimus, nunc vero laxam relinquimus, cum
flante Austro aeris melior temperies obvenerit, id
in hoc mysterii subesse potest, quod Dominus in
omni, id est tam in adversitatis, quam in prosperitatis
tempore a nobis benedicendus, et juxta Psalmigraphi
dictum: « Semper laus ejus in ore » nostro
esse debet; seu secrete oremus contra diabolicas
tentationes submovendas, et Spiritus sancti
gratiam invocandam, seu laxata lingua in conventibus
Ecclesiae communibus laudes ejus vocibus
altisonis concelebremus, ut tali modo ingredientes
et egredientes sanctuarium non sine sonitu inveniamur,
et pascua ubique inveniamus, semper quoque
sive aquilone surgente, sive austro cordium nostrorum
ortum perflante fluant aromata illius.
Est etiam ad habitum nostrum pertinens cappa
vestis lanea, quam procurator domus meae Augustinus
birrum nominat, quae corpus undique nigro et
quasi exequiali tegmine capiens et involvens humilitatem
in nobis mortificationis et abrenuntiationem
mundi significat. Sicut enim, qui cappa induitur,
mundo quodammodo seclusus, ac si pene sepulcraliter
inclusus est, ita ut facile nequeat retrospicere,
vel manus ad pugnandum vel repercutiendum
expedire, sed neque ad amplexus mundiales extendere,
pallium enim hoc breviatum et coram gestatum
utrumque operire non potest; ita se domestici
mei mundo mortuos, et ab omnibus mundialibus
pompis, operibus et illecebris remotam agere vitam
debere meminerint. Et hujus nobis vestis pene quotidianus,
maxime vero quadragesimali, vel poenitendi
tempore usus est, ut nos non solum justos,
sed et quotidianorum delictorum poenitentes esse
debere noverimus. Jam vero si hujus vestis geminas
hinc inde nos contegentes alas cum quatuor
tunicae talaris partibus, id est anteriore et posteriore,
et duabus manicis adnumeres, quid minus de
sex alarum Seraphim volatu in nostri quoque habitus
sanctimonialis sacramento reperies? In jejuniis
quoque et abstinentiis antiquum Ecclesiae tenorem
retinere studentes nunc biduanis, vel triduanis, nunc
et quotidianis jejuniis se castificantes, paschalia,
ac caetera dominicalia, sed et apostolorum, ac martyrum
festa aeque dominicalibus celebria excipiunt
a jejuniorum observantia, gemina videlicet epulorum
refectione illorum gaudio natalitio, et secundum
carnem interim mysterio communicantes, quorum
passionibus ac justitiae per vigilias, et jejunia
praecedentia visi sunt condoluisse; ne videlicet in