PL 194, col. 1507
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
Symbolo Apostolico Sanctorum communionem inaniter
profiteri videantur, quorum nec passionibus
condoleant nec laetitiae congaudeant. Scientes quoque
bonum esse non comedere carnes, sic in communibus
refectoriis esu earum abstinent, ut tamen earum
usum infirmis, quousque vires reparent, puerisque
ac debilibus, nec non et hospitibus, convenientibus
temporibus et locis, non negent, sed et in
coenobiis pauperioribus in piscibus et lacte minus
abundantibus sagiminis usum pro condimento olerum
et leguminis diebus interpositis non absciderunt,
non solum in personis, sed et in congregationibus
possibilitatis facultatem pensandam aestimantes;
qui tamen alios coenobitas his penitus abstinentes
et consolationem in talibus infirmis suis et
pueris denegantes, sed et hospites ad regularis abstinentiae
tenorem destringentes, non quidem judicant,
licet eos nonnullae indiscretionis coarguant,
eo, quod a Patribus terminos constitutos excedant:
nam esse velle quempiam nostri temporis hominem
Augustino et Benedicto sanctiorem, meliorem, sapientiorem,
ac discretiorem superstitioni potius,
quam religioni deputabitur, cum sufficiat discipulo,
ut sit sicut magister ejus, ne forte Apostolica illa
increpatione denotetur: « Ne tetigeritis, neque contrectaveritis,
etc. [(Coloss. II)] . »
Sed neque comedentes, et usum carnium semel,
aut bis in hebdomada mensis regularium fratrum
admittentes temperate; apostolica conventi sententia
spernere audent, maxime, si in illis regionibus
habitant, ubi fratrum ejusdem ordinis districtius
viventium major multitudo aliud fieri non requirat;
etenim, cum in omni professione meliores
imitandi sint, sicut esse puto superstitionis, aliquid
praesumere coenobium, quod nec regularia dictant
praecepta, nec majorum cohortantur exempla, ita
flagitii existimo, alios infra bonorum, inter quos
conversantur, consuetudinem residere, maxime si
causa, quae id fieri cogat, nulla rationabiliter existat.
Scientesque mei domestici cultum esse pietatis
silentium nocturnis horis ac divino officio, seu
lectioni deputatis temporibus, videlicet in mane per
duas horas diei, in quas nonnulli ac fere omnes
pene religiosi lectionis et spiritalis exercitii tempus
transtulerunt, in profestis quoque diebus, et quadragesimalibus continue, in locis quoque sepositis,
id est oratorio, dormitorio ac refectorio sic student
silentio, ut a bonis quoque loquelis linguam cohibeant,
nisi illi, qui praeest, aliquid ordinare incumbat,
quod et ipse cum quantum potest verbis paucioribus
et minore strepitu ordinabit, aut alicujus
signi nutu vel sonitu demonstrabit. Sedentes quoque
ad opera domestici mei a mane, dicta videlicet
circa initium ipsius horae tertia de sancta Maria, et
capitulo peracto usque ad tertiam majorem, tacent,
nisi necessitas exigat, ut loquatur quis: et
haec major tertia propter tempus operis percelebrandum,
tempore maxime aest vo, tardius inchoanda
erit, ut sexta, quando missae peractae competenter,