PL 194, col. 1513

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

adventaverint, extrinsecus mansionem
suam habebunt, quibus item cum bona hilaritate
humanitas adhibebitur, quia etiam sibi reverentiam
interdum vel terroribus efficiunt, vel beneficiis
conquirunt, vel solo intuitu necessitatis exposcunt.
Pauperum sane vel supervenientium, vel eorum
quos semper nobiscum habemus cura non segniter,
aut negligenter habenda est, sed uni fratrum Deum
timenti injungetur, qui in mansionibus ad hoc seorsum
viris, ac seorsum feminis dispositis unicuique,
prout facultatis possibilitas admiserit, de decimis
victualium monasterii seu reliquiis fratrum ministrabit;
qui etiam de lavandis eorum pedibus et de
lectisterniis procurandis et mundandis, ac caeteris

eorum necessitudinibus peragendis tanto majorem
habebit diligentiam, quanto divinae solum intuitu
retributionis circa pauperes peraguntur, vel negliguntur,
sicut scriptum est: « Noli vocare divites,
sed pauperes, qui non habent retribuere tibi, retribuetur
autem tibi in retributione justorum [(Luc.
XIV)] . » Ex his enim placuerunt quidam angelis hospitio
receptis. Et inter haec studia quidem nostra,
vel opera, a mane, et ante prandium intus disponimus
talia, quae cum quiete ac silentio exerceri valeant,
nec ad forinseca nos opera, nisi major necessitas
postulaverit, id temporis effundimus, scientes
dictum ab Apostolo discipulo suo Timotheo: « Exerce
teipsum ad pietatem, nam corporis exercitium ad
modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis

est, non solum habens promissionem vitae quae nunc
est, sed et futurae [(I Tim. IV)] . » Sed et papam Sylvestrum
ferias habere clericos ob eamdem constituisse
causam non ignoramus. Sed ne rustica quidem
et servilia suo tempore aspernamur opera,
scientes Apostolum suis manibus operatum, qui
et praecepit, dicens: « Si quis non operatur vel laborat,
nec manducet [(II Thess. III)] ; » unde ne otiositati
apud nos locus relinquatur, seniores ac debiles,
et operari non valentes ad psallendum, in silentio
hortamur: juvenes quoque et fortiores operari
valentes, si qui ab opere se abstrahunt, vel alios distollunt,
regulari et maxime silentii, ac jejuniorum
districtione ad operandum revocamus. Adolescentes

etiam jungi sibi in opere vel confabulari, nisi sub testimonio
seniorum vetamus. Unde oportet vel unum
ad minus de senioribus etiam ad forinseca opera
destinari, ne juvenes sine testimonio cooperantium
sibi seniorum sint. Sane jejunia sua et abstinentias
domestici mei, quod de his procurator domus meae
Augustinus admodum breviter locutus est, secundum
discretissimam PP. descriptionem moderari
soliti sunt, videlicet ab Idibus Septembris usque ad
Pascha jejunantes, et nullum diem ab observatione
regularis jejunii excipientes praeter festa Dominicalia,
ac Dominicos dies, et ea SS. natalitia, quae
in populo ferias habere constitutum est. Ab octava
etiam Pentecostes usque ad Idus Septembris quartas
et sextas ferias jejunant, nisi opus forinsecum sit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.