PL 194, col. 1514

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

propter quod jejunium relaxari oporteat. Mensura
vero cibi et potus quoque scrupulose constituitur,
eo, quod alii plus, alii minus sumere indigeant. Panis
et cerevisia singulis abundanter apponitur, pulmentaria
vero duo cocta videntur sufficere, tertium
quoque majoris ob gratiam solemnitatis, quod pitantiam
dicunt, si est, inter duos et duos apponatur:
aliis etiam diebus tertium admittitur, sed de
pomis, aut crudis herbis, seu nascentibus leguminibus.
Rectori quoque ordinis aliquid, si haberi potest,
specialiter apponetur, ut habeat, quod impertiatur,
et mittat, quibus videbitur. Ab eorumdem
etiam institutione PP. modos excommunicandi inobedientes,
et quietem meridiandi per aestivos dies
cum aliis utiliter institutis mutuare consueverunt.

Et haec est pene quotidiana mea ac meorum instantia.
Jejunium, abstinentia, oratio, lectio, et opus
insuper, et sollicitudo omnium, ac procuratio multarum
ecclesiarum, in quibus, dum verbum Dei
praedicando, infirmos visitando, mortuos sepeliendo,
catechizando et baptizando domestici mei laborando
discurrunt, ministerium meum non minus quiete
monastica, vel agresti labore monachorum Deo acceptum
existimo. Sed nec orationum fragrantiae
hunc vestimentorum meorum odorem arbitror a
Deo posthabendum, dicente ipso sponsae in Canticis
canticorum: « Et odor vestimentorum tuorum sicut
odor thuris [(Cant. IV)] . » Et nostra quidem defensio
apud eos qui nobis calumniantur, haec est. Sane
ab hac mea defensione seclusos se noverint, qui sub

professione communis vitae in clero aliquid sibi proprietatis
usurpant, qui inquieti et verbosi vaga
sectantur otia, maxime, si redarguti super his
emendare contemnunt, simul et ea dicta coenobia,
in quibus talia libere fieri sinuntur, insuper autem
et capitalia peccata in eis sine condigna poena, et
ea, quae major poenitentia dicitur, velut impune
transeunt, dum vindicta, si qua est, non tanta vel
talis est, ut emendatoria sit. Hos igitur juste nisi
emendari curaverint, ab hac meorum filiorum defensione
excluserint. In istorum vero abjectivorum
recompensationem sacerdotes vel clericos, etiam
extra coenobitalia claustra in procuratione ecclesiarum
probabiliter conversantes, sub defensionis meae

tutelam recipio, quos et Prosper episcopus, procuratoris
mei Augustini pedissequus, sub defensionis
nostrae patrocinium prior recepit, ita dicens: « Sacerdos,
cui dispensationis cura commissa est, non
solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis
accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat
accepta, qui omnia sua aut reliquit, aut ecclesiae
rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis
amore constituit, ita ut, unde pauperibus subministrat,
inde et ipse tanquam pauper voluntarius
vivat; clerici quoque quos pauperes aut voluntas,
aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitae necessaria
sive in domibus suis, sive in congregatione
viventes accipiunt, quia ad ea accipienda non eos
habendi cupiditas ducit, sed cogit vitae necessitas. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.