PL 194, col. 1533

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

non erubuit gloriae beati Dei: haud dubium, quin
Domini nostri Jesu Christi: quemadmodum ait: Non enim erubesco Evangelium Christi
[(Rom. I, 16)]
. Oleum enim effusum nomen ejus
[(Cant. I, 3)]
: et jam
olim per publicum praedicatum est, manifesteque
magnum est illud pietatis sacramentum: quod manifestatum
est in carne, justificatum est in spiritu,
apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum
est mundo, assumptum est in gloria [(I Tim. III, 16)]
.
Nempe, omnis lingua jam confitetur, quia Dominus
Christus Jesus in gloria est Dei Patris [(Phil. II, 11)]
.
Unde prorsus elinguis, ac penitus in Ecclesia
Christi non audiendus, quisquis paternae gloriae
confessum homini a verbo assumpto abrogaverit.
Etenim in omnium linguarum eum jam in gloria
Miranda nimis hac detestanda veternos, serpentis
astutia, qui ut olim congruum suae nequitiae invenit
organum; ita nunc sibi delegit Folmarum follem amarum,
per quem id hominibus suadeat,
quod in Christum Jesum tanquam in Deum credendum
non sit: quod homo ille in Deum assumptus,
Dei Patris naturalis et proprius Filius non sit:
quodque in plenitudinem paternae gloriae obedientia
mortis consummata, non transierit: ac proinde
nec latria ei, quae soli Deo debetur, sed potius dulia
sit exhibenda. Ecce igitur plus quam Nestorius
hic. Ille enim hominem coadorandum verbo docuit,
quemadmodum ait: Separo naturas, unio
adorationem. Item: Inconfusam igitur naturarum
custodimus conjunctionem. Confitemur in homine

Deum; veneramur divinae conjunctionis omnipotenti
Deo coadorandum hominem. Iste vero, ne coadorandum
quidem censet. Tanto igitur iste prae Nestorio
damnatione dignior est: quanto ab adoratione
Verbi, carnem Verbi longius excludit.
Item: Nestorius B. Mariam, Dei genitricem dici
vetuit; docens, eam non Deum, sed tantum hominem
Deo conjunctum genuisse. Iste, et amplius in
errore pessimo procedit; dum et Deum Patrem
esse assumpti a Verbo hominis negare praesumit;
afferens pro argumento illud philosophicum, quo
dicitur, ex insensibili, nil sensile nasci. Hoc enim
argumentum, si ex naturalibus in theologiam admittitur:
exinanita est fides, qua Ecclesia hactenus
indubitanter confessa est Virginis filium, Dei quoque

Filium existere, quia sicut totus Deus, totusque
homo est; ita utriusque parentis totus est filius
confitendus. Sed ne in naturalibus quidem penitus
constare videtur argumentum, quo ex insensibili nil
dicitur sensile nasci; et, e converso, cum videamus
ex vita grani, quae sensibus non percipitur,
herbam et spicam, simul et alia in spica grana
nasci. Pone enim grana frumenti alia ad solem, aut
in furno desiccata; quorum alia, ea videlicet, quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.