PL 194, col. 1534

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

Patris esse confitentium numero computandus intelligitur.
Sibilare nos more draconum dicit, cum
potius ejus, qui ita fari gestit, sibilus antiqui serpentis
sit. Qui cum in coelo Filii Dei locum, id est,
Altissimi similitudinem appetens, id ipsumque homini
suadens, ab intentionis suae cursu ceciderit;
nunc alia via tortuosus ac lubricus incedens, filioque
praelationem gloriae invidens, eum a Patris
consessu, ad hominum communem usque similitudinem
molitur deducere: ut in fide hominum non
aliter in humana natura Filius Dei sit credendus,
quam unus quispiam magnorum angelorum, vel hominum;
quantulam tamen sanctis hominibus et angelis
potiorem gloriae mensuram obtinens, ad ipsam
vero immensam divinitatis gloriam non pertingat.
INCIPIT LIBER.

ad solem siccata sunt, seminibus adhuc apta erunt;
alia vero minime; eo quod vitalis in eis vigor exstinctus
sit: sensu tamen in his, vel illis vigorem
vel exstinctionem ejusmodi in nullo percipiente. Si
vero dicitur insensibile id quod sensu non percipit,
nihilque ex eo sentiens nasci; id esse falsum, quam
plurimis argumentis edocetur. Cum videamus e
terra vermes, et animantia quam plurima nasci;
sicut e fimo etiam equino bruchorum quaedam species
procreatur.
Verum, nos sicut ad fidem, quae in Deum nobis
est, naturalium non ducimur argumentis: ita, ubi
eadem deficiunt, fidem infirmare non possunt. Aufer
argumenta, ait quidam sapiens, ubi fides quaeritur.
Et Apostolus: Fides, inquit, est sperandarum substantia

rerum, argumentum non apparentium [(Hebr.
XI, 1)]
. Et B. papa Gregorius: Fides, ait, non habet
meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
Igitur in his quae secundum Deum credenda sunt,
quanto ratio deficit, tanto meritum fidei perficere
perdocemur. Neque vero pater noster Abraham
ideo infirmatus est in fide, quia videbat proprium
corpus emortuum, et emortuam vulvam Sarae;
cujus si vere filii sumus, exempla imitari debemus.
Videmus autem et in naturalibus quaedam fieri
naturae adulteria, super quibus etiam illud legis
praeceptum est; ne coire faciat Judaeus jumenta
sua cum alterius generis animalibus, ex quo videlicet

coitu, animalia quae nascuntur neutrius parentis
speciem plene retinent, sed biforme quiddam,
et monstruosum, mistumque, ut ait poeta,
genus est. Super qualibus et nos quidam indisciplinate
arguere ausus est; quia Christum ex Deo
et Virgine Maria natum, biforme velimus genus facere.
Sed absit a nobis horrisonum illud dictu vel
cogitatu, unquam vel mente concipere, ut supernaturalia
Dei, adulteriis naturae assimilemus: vel
Dominum nostrum Jesum Christum, biforme quiddam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.