PL 194, col. 1535
Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
quod nec Deus plene, nec homo sit, arbitremur!
Etenim supernaturalia Dei naturalia humanae
naturae ad imaginem suam facta, nec corrumpunt,
nec excludunt; quin potius sua unione super semetipsa
in divina mirabiliter attollunt, in propria quidem
natura et ipsa manentia, et humana conservare
potentia. Quod enim supernaturale est, in
omnia naturalia omnifariam potens est, suae tamen
sublimitatis et excellentiae jure in omnibus
conservato; nec ad indigna se penitus inclinans.
Unde et Deus, more nostro, videre et audire in
Scripturis sanctis dicitur: cum tamen, more nostro,
nec aurem ipse, nec oculum habeat.
Unde et David dicere nec voluit, nec debuit: qui
plantavit aurem, nonne et ipse aurem habet: et,
qui finxit oculum, nonne et ipse oculum habet;
sed: Qui plantavit aurem, ait, non audiet? aut, qui finxit oculum, non considerat?
[(Psal. XCIII, 9.)]
Sicut ergo audit et videt: ita quoque suae divinitatis
modo tangit, quae suo attactu digna judicaverit,
suae, inquam, sublimitatis modo, videt Deus, audit,
atque tangit et operatur, in nullo corporei membri
utens, vel indigens instrumento. Quomodo enim
aure vel oculo, aut manu ad audiendum, videndum
et tangendum vel operandum indigeat, qui totus
sibi auris, oculus et manus est? Videt autem, audit
atque tangit Deus, non nostrae passibilitatis modo,
sed suae impassibilitatis et aeternitatis virtute. Videt
atque audit omnia, non quo visus ejus in rem oppositam
agat, vel auditus sonos offendentes et advolantes
excipiat; sed, quod eum nihil nostrorum
motuum, vel cogitationum, ne dicam dictorum, lateat:
nihilque eorum, quae fecit, aut quae voluit sibi
ejus contuitum atque scientiam celare valeat. Omnia
enim nuda et aperta sunt oculis ejus [(Hebr. IV,
13)]
. Videt omnes et omnia quae fiunt sive in coelo,
sive in terra, diverso tamen, quod in effectis patet,
contuitu; quosdam videlicet per gratiam, quosdam
vero per iram. Unde scriptum est: Oculi Domini
super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus
autem Domini super facientes mala, ut perdat de
terra memoriam eorum [(Psal. XXXIII, 16, 17)]
.
Similiter autem et operatur Deus, manu propria
ad agendum nec utens, nec indigens: quippe cujus
velle, fecisse est. Amat quoque et zelat Deus, non
quod nostrae infirmitatis modo passibiliter, sed suae
virtutis privilegio impassibiliter. Qui sicut totus
oculus, ita et totus amor est. Tangit quoque animas
suo attactu dignas, quas videlicet suo attactu
ipse dignas effecerit. Ejus vero tetigisse, est, praesentiae
suae, et ingressus in animas sanctas sensibile
ejus signum dare: imo in miro atque ineffabili
modo, eas, cum voluerit, nunc intellectu, nunc et
in affectu, interdum quoque in sensu, mira quadam,
et huic saeculo penitus ignota suavitate afficere.
Quippe qui totus ipse suavis et vera atque summa
suavitas est. Quasdam vero in aemulationem, atque
zelum contra vitia et vitiosos, spiritus sui igneo
quodam afflatu suscitare. Sic autem hoc agit, ut