PL 194, col. 1536

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

vigilantes, seu dormientes interdum signa quaedam
divinae visitationis in semetipsis recognoscant: sanctis
solummodo, quos Deus novit, experta et usitata
maxime; tunc, cum eos in opus aliquod spiritale
suscitare voluerit. Quarum, nimirum Deum
diligentium ac dilectarum Deo animarum pro experimento
divini attactus, in amoris Cantico haec
vox est: Dilectus meus misit manum suam per foramen,
et venter meus intremuit ad tactum ejus [(Cant. V, 4)]
.
De fructu quoque spiritalis operationis ejusmodi
tactum subsecuto, subsequenter subjecit dicens:
Surrexi ut aperirem dilecto meo. Nequaquam enim
suscitatae et fecundatae animae ministerium suum
Deo negare poterunt; quin surgant, et oris pessulo

discluso, Verbum Dei tractando, ipsum in
corda audientium vel legentium introducant. Et
talis quidem animarum fecundatio ex dilectione est.
Aliae vero et ex timore concipiuntur: quarum
vox est: Domine, a timore tuo concepimus, et peperimus,
spiritum salutis fecimus super terram. In
omnibus tamen nihil indignum se, Divinitas agit
cum hominibus, vel angelis, habitans in eis, et in
eis, ac per eos agens, quae vel ipsorum, vel aliorum
saluti conducunt. Imo vero, valde decet Deum ista
dignatio; ut ei de salute nostra, et de laude sua
per nos amplianda, cura sit. Nos quippe sumus
illa Sion, de qua scriptum est: Te decet hymnus
Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem [(Psal. LXIV, 1)]
.
Neque vero innaturale est Deo habitare

cum hominibus: quippe quos ad imaginem
suam contemplandam condidit: sicut oculus noster
solus, prae omnibus membris, ad solis lumen creatus
est. Unde et universam Ecclesiam, simul et singularem
quamlibet sibi dilectam, seque diligentem
animam, sponsam vocare dignatus est: seque ab
ea sponsum vocari non dedignatur. Quin et inter
hanc sponsam, et se, per spiritum suum decantari,
et scribi procuravit Epithalamium, carmen
videlicet nuptiale. Unde totus ille tertius libellus
Salomonis contextus est. Super cujus amoris experientia
Paulus quoque apostolus dicere non dubitavit: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum
[(Philip.
IV, 7)]
. Item: Nunc cognosco ex parte, tunc autem
cognoscam sicut et cognitus sum [(I Cor. XIII, 12)]
.

Item: Corpus non fornicationi, sed Domino, et Dominus
corpori [(I Cor. VI, 13)]
. Et illud: Qui adhaeret
meretrici, unum corpus efficitur, qui autem adhaeret
Domino, unus spiritus est [(ibid. X, 17)]
Et hoc dicimus, ut nec inconsuetum, nec innaturalem
inter Deum et rationalem creaturam demonstremus
amorem. Nihil enim fere magis naturale
Deo, factori omnium, quam diligere facturam
suam: praecipue tamen eam, quam ad sui imaginem
et similitudinem condidit: quam ad se cognoscendum
et diligendum creavit. Sicut item rationali
creaturae valde naturale est, factorem suum,
versa vice diligere. Nam si qui rationales spiritus
Deum factorem suum non vident, nec diligunt, ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.