PL 194, col. 1537

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne · Notitia et fragmenta (Regilindis Hohenburgensis; Herradis Hohenburgensis), J. P

vitio id potius naturae, quam ex eorum natura est.
Igitur omnes angelici spiritus et homines, qui tamen
ad annos discretionis venerunt, ex propriae
conditionis natura, Deum nosse ac diligere possunt,
qui tamen in eo ipso, quod naturaliter apti sunt,
non proficiunt, nisi divinitus adjuti. Quod vero non
omnes adjuvantur, non ex defectu potentiae, vel bonitatis

Pergenium vel Bergense S. Crucis coenobium:
monialium Benedictinae professionis in Eistettensi,
episcopatu et praefectura Heersbrugk dimidio milliari
a Neuburgo Danubiano, ac duobus milliaribus
ab Aichstadio situm, amplissimum coenobium,
fundatum legitur anno Domini 976, imperante
Othone secundo, ejusque conjuge D. Theophania,
ab illustrissima principe ac domina, domina Willitrude,
Bertholdi ultimi Bavarorum ducis honestissima
conjuge, quae ob insignem virtutem ac
vitae integritatem cognomentum Piae habere meruit.
In hujus parthenonis abbatissam electa fuit
D. Rilindis aliquot lustris post annum 1095, quo
nimirum anno denuo consecrata legitur basilica
Bergensis coenobii: legitur vero haec pie et sancte

praefuisse, sed quandiu, id in fastos relatum non
est. Fuit virtutibus et litteris ornatissima Rilindis
herois, Latine eximie docta; pudicitiae autem probitatisque
laude tanta, ut imperator Fridericus
Barbarossa eam ex hoc Bergensi coenobio ad Altitonense
seu Hohenburgense D. Otiliae in Alsatia
monasterium (cujus vestales luxu ac opibus lasciviebant)
reformandum ac in meliorem vitam reducendum
ablegaret: ubi ipsa in abbatissam constituta
expulsis lascivientibus feminis, in pauculorum
annorum spatio triginta tres velatas virgines congregans,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.